AAS 23 (1931), p. 120
28 Martii.— Titulari archiepiscopali Ecclesiae Thessalonicensi, R. D.
Iosephum R ossmo, Substitutum Sacrae Congregationis de Seminariis et
de Studiorum Universitatibus.
SACRA CONGREGATIO DE SACRAMENTIS
INSTRUCTIO
AD RMOS LOCORUM ORDINARIOS DE SCRUTINIO ALUMNORUM PERAGENDO
ANTEQUAM AD ORDINES PROMOVEANTUR.
§ 1. - De Ordinariorum munere sedulo scrutandi mores candidatorum ante
Ordinationem.
1. Quam ingens Ecclesiae atque animarum saluti detrimentum inferant
qui, divina destituti vocatione, sacerdotale ministerium inire praesumunt,
angelicis ipsis humeris formidandum, neminem profecto fugit. Unde qui
a Spiritu Sancto sunt positi regere Ecclesiam Dei, ad plurima atque urgentia
avertenda mala ab ipsa Ecclesia atque a christifidelibus, sedulissimam
adhibeant curam oportet, ne tanti ministerii aditus illis pateat, quibus,
ob defectum sacerdotalis vocationis, aptandum est illud Christi Domini:
« Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium sed
ascendit aliunde, ille fur est et latro » (Ioann., X, 1).
Haec Sacra Congregatio de Disciplina Sacramentorum, quae vi can. 249
§ 3 competens est in causis, quibus agitur de nullitate sacrae Ordinationis
aut onerum eidem adnexorum, in iisdem agitandis, rem, ut plurimum, esse
animadvertit de sacerdotibus querelam moventibus adversus sacram Ordinationem,
qui, etsi probare non valeant se vi aut gravi metu fuisse adactos ad
sacros Ordines suscipiendos, tamen ex iis quae in actis deducuntur, aperte
ostendunt, se fuisse praepostero modo in sacram militiam adlectos, seu non
satis fuisse exploratam vocationem, nec libera et spontanea voluntate
sacros Ordines suscepisse. Quod grave incommodum ut penitus removeatur
eadem Sacra Congregatio ea instanter recolere satagit, quae
S. Paulus ad Timotheum scribens commendabat: «Manus cito nemini
imposueris, neque communicaveris peccatis alienis» (V, 22), quaeque
relata sunt atque fusius explicata in Codice iuris canonici: «Episcopus