AAS 33 (1941), p. 479
An. et vol. XXXin 23 Decembris 1941 (Ser. lì, v. TUI) - Num. 13
ACTA APOSTOLICAE SEDIS
COMMENTARIUM OFFICIALE
ACTA PII PP. XII
MOTU PROPRIO
OB PONTIFICIO OPERE VOCATIONUM SACERDOTALIUM APUD SACRAM CONGREGA
TIONEM SEMINARIIS ET STUDIORUM UNIVERSITATIBUS PRAEPOSITAM CON
STITUENDO.
PIUS PP. XII
Cum Nobis Sacra Congregatio Seminariis et Studiorum Universita
tibus praeposita peropportunum fore renuntiaverit Opus primarium Sa
cerdotalium Vocationum condere, quod sibi proponat in Christifidelibus
— omni sane consilio, sed potissimum per diversa in singulis Dioecesi
bus constituta id genus Opera — voluntatem excitare fovendi, tuendi iuyandique
Ecclesiasticas Vocationes, rectam de dignitate ac necessitate
Catholici Sacerdotii notitiam pervulgare, itemque fideles ex omnibus
orbis partibus in communionem precum ac piorum exercitiorum vocare;
Nos, motu proprio ac de Apostolicae plenitudine potestatis, Opus, quod
Pontificium nominamus, Vocationum Sacerdotalium apud eamdem Sa
cram Congregationem constitutum volumus ac decernimus, addita facul
tate aggregandi Opera ac personas, quae id postulaverint, simulque om
nes Indulgentias et favores spirituales, concessos vel concedendos, ad
universos adscriptos extendendi.
Quod quidem ratum firmumque sit ac permaneat, contrariis quibus
libet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die iv mensis Novembris, in
festo S. Caroli P>orromaei, anno MCMXXXXI, Pontificatus Nostri tertio.