AAS 33 (1941), p. 479

An. et vol. XXXin 23 Decembris 1941 (Ser. lì, v. TUI) - Num. 13
ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XII

MOTU PROPRIO

OB PONTIFICIO OPERE VOCATIONUM SACERDOTALIUM APUD SACRAM CONGREGA­
TIONEM SEMINARIIS ET STUDIORUM UNIVERSITATIBUS PRAEPOSITAM CON­
STITUENDO.
PIUS PP. XII
Cum Nobis Sacra Congregatio Seminariis et Studiorum Universita­
tibus praeposita peropportunum fore renuntiaverit Opus primarium Sa­
cerdotalium Vocationum condere, quod sibi proponat in Christifidelibus
— omni sane consilio, sed potissimum per diversa in singulis Dioecesi­
bus constituta id genus Opera — voluntatem excitare fovendi, tuendi iuyandique
Ecclesiasticas Vocationes, rectam de dignitate ac necessitate
Catholici Sacerdotii notitiam pervulgare, itemque fideles ex omnibus
orbis partibus in communionem precum ac piorum exercitiorum vocare;
Nos, motu proprio ac de Apostolicae plenitudine potestatis, Opus, quod
Pontificium nominamus, Vocationum Sacerdotalium apud eamdem Sa­
cram Congregationem constitutum volumus ac decernimus, addita facul­
tate aggregandi Opera ac personas, quae id postulaverint, simulque om­
nes Indulgentias et favores spirituales, concessos vel concedendos, ad
universos adscriptos extendendi.
Quod quidem ratum firmumque sit ac permaneat, contrariis quibus­
libet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die iv mensis Novembris, in
festo S. Caroli P>orromaei, anno MCMXXXXI, Pontificatus Nostri tertio.

PIUS PP. XII

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.