Can. 1313
Vota non reservata possunt iusta de causa dispensare, dummodo dispensatio ne laedat ius aliis quaesitum: 1° Loci Ordinarius quod attinet ad omnes suos subditos atque etiam peregrinos; 2° Superior religionis clericalis exemptae quod attinet ad personas quae can. 514, § 1, enumerantur; 3° Ii quibus ab Apostolica Sede delegata fuerit dispensandi potestas.