Can. 1357
§ 1. Episcopi est omnia et singula quae ad rectam Seminarii dioecesani administrationem regimen, profectum necessaria et opportuna videantur, decernere, eaque ut fideliter observentur, curare, salvis praescriptionibus a Sancta Sede pro casibus peculiaribus latis.
§ 2. Potissimum studeat Episcopus frequenter Seminarium ipse per se visitare, in institutionem quae alumnis traditur sive litterariam et scientificam sive ecclesiasticam sedulo vigilare, et de alumnorum indole, pietate, vocatione ac profectu pleniorem sibi comparare notitiam, maxime occasione sacrarum ordinationum.
§ 3. Unumquodque Seminarium suas leges habeat ab Episcopo approbatas, in quibus quid agere, quid observare debeant, doceantur tum qui in eodem Seminario in spem Ecclesiae instituuntur, tum qui in horum institutionem operam suam impendunt.
§ 4. Seminarii interdioecesani vel regionalis regimen universum et administratio regitur normis a Sancta Sede statutis.