Can. 349

§ 1. Ab accepta authentica notitia peractae canonicae provisionis, Episcopi sive residentiales sive titulares: 1° Praeter alia privilegia quae suis in titulis recensentur, fruuntur privilegiis de quibus in can. 239, § 1, nn. 7-12; nec non n. 2, etiam quod spectat ad casus Ordinario loci reservatos; n. 3, cum consensu saltem praesumpto Ordinarii loci; n. 4, dummodo non teneantur celebrare in cathedrali; nn. 5, 6, ritibus tamen ab Ecclesia praescriptis; 2° Ius habent deferendi insignia episcopalia ad normam legum liturgicarum.

§ 2. A capta vero possessione Episcopi residentiales habent praeterea ius: 1° Percipiendi reditus mensae episcopalis; 2° Concedendi indulgentias quinquaginta dierum in suae iurisdictionis locis; 3° Elevandi in omnibus ecclesiis suae dioecesis thronum cum baldachino.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.