Can. 420
§ 1. Ita excusantur a choro ut percipiant fructus praebendae ac distributiones quotidianas: 1° Capitulares iubilati ad normam can. 422, § 2; 2° Canonicus theologus singulis diebus quibus suo munere fungitur; 3° Canonicus poenitentiarius dum tempore chori vacat confessionibus audiendis; 4° Vicarius paroecialis aliusve e Capitulo sive parochus sive coadiutor ab Episcopo deputatus, dum paroecialibus vacat officiis; 5° Qui infirmitate aliove physico impedimento choro prohibentur assistere; 6° Qui pontificia legatione alibi funguntur aut personae Romani Pontificis actu inserviunt; 7° Qui piis exercitiis vacant ad normam can. 126; quo tamen indulto semel tantum in anno chori servitio liberantur; 8° Accedentes una cum Episcopo aut eiusdem vice ad visitanda Limina Apostolorum; 9° Qui ab Episcopo vel Capitulo mittuntur ad Concilium Oecumenicum, plenarium, provinciale aut ad Synodum dioecesanam; 10° Qui de Capituli consensu, non contradicente Episcopo, absunt a choro ob Capituli seu propriae ecclesiae utilitatem; 11° Qui Episcopo sacra peragenti assistunt ad normam can. 412, § 1; 12° Qui Episcopum comitantur in visitatione dioecesis vel visitationem ipsam eius nomine et mandato peragunt; 13° Qui operam navant conficiendis processibus in causis de quibus in can. 1999 seqq., vel uti testes in his causis vocati sunt, pro diebus et horis quibus hoc officium praestant; 14° Parochi consultores, examinatores et iudices synodales, dum proprio munere funguntur.
§ 2. Distributiones vero quae inter praesentes dicuntur, ii tantum percipiunt, qui in § 1, nn. 7,11,13, enumerantur, nisi obstet fundatorum expressa voluntas.