Can. 991
§ 1. In precibus pro irregularitatum ac impedimentorum dispensatione, omnes irregularitates ac impedimenta indicanda sunt; secus dispensatio generalis valebit quidem etiam pro reticitis bona fide, iis exceptis quae in can. 990, § 1 excipiuntur, non autem pro reticitis mala fide.
§ 2. Si agatur de irregularitate ex homicidio voluntario, etiam numerus delictorum exprimendus est sub poena nullitatis concedendae dispensationis.
§ 3. Dispensatio generalis ad ordines valet pro ordinibus quoque maioribus; et dispensatus potest obtinere beneficia non consistorialia etiam curata, sed renuntiari nequit S. R. E. Cardinalis, Episcopus, Abbas vel Praelatus nullius, Superior maior in religione clericali exempta.
§ 4. Dispensatio in foro interno non sacramentali concessa, scripto consignetur; et de ea in secreto Curiae libro constare debet.