Denz.-U. 801
Cum vero Apostolus dicit, iustificari hominem per ()fide7n [can.9] et gratis [Rom 3, 22 24], ea verba in eo sensu intelligenda sunt, quem perpetuus Ecclesiae catholicae consensus tenuit et expressit: ut scilicet per fidem ideo iustificari dicamur, quia fides est humanae salutis initium, fundamentum et radix omnis iustificationis, sijie qua impossibile est placere Deo [Hebrii,6], et ad filiorum eius consortium pervenire; gratis autem iustificari ideo dicamur, quia nihil eorum, quae iustificationem praecedunt, sive fides sive opera, ipsam iustificationis gratiam promeretur. Si enim gratia est, iam non ex operibus, alioquin, ut idem Apostolus inquit, gratia iam non est gratia [Rom 11, 6].