Denz.-U. 86
Et in unum Dominum Iesum Christum, Fi 1 tum Dei, natum ex Patre [Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum] ante omnia Saecula. [Deum de Deo, lumen de lumine Deum verum de Deo vero. Natum [Genitum], non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et salutem nostram [et propter nostram salutem] descendit de coelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et humanatUS [homo factus] est. Et CrucifixUS est [Crucifixus etiam] pro nobis sub Pontio Pilato, [passus] et sepultus est. Et resurrexit tertia die, [secundum Scripturas. Et] ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris, [et] iterum venturus [est] cum gloria iudicare vivos et mortuos: cuius regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, ex Patre procedentem [qui ex Patre Filioque procedit, qui] cum Patre et Filio adorandum [simul adoratur] et conglorificandum [-atur], qui locutus est per sanctos Prophetas [per Prophetas]. Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecciesiam. Confitemur [Confiteor] unum baptisma in remissionem peccatorum. Exspectamus [Et exspecto] resurrectionem mortuorum, et vitam futuri [venturi] saeculi. Additamentum «Filioque» in Hispania primum factum est. Hinc in Galliam, deinde in Germaniam mos iste transiit, ut patet ex liturgia Gallicana Monet saeculi V ineuntis, Synodo Foroiuliensi 791, Francofurtensi 794, Aquisgranensi 809, quae a LEONE III periit, ut ab Ecclesia Romana reciperetur. Id tamen LEO, non quod dogma reiceret, sed quod aliquid traditae formae addere vereretur [cf. n. 125 148 recusavit. Postmodum vero, cum S. Henricus a BENEDICTO VIII, ut symbolum Romae inter missarum solemnia decantaretur, impetravit, et additamentum receptum est. Quod denique in Synodis oecumenicis,