Letters 70

papa san Leone I Magno (390–461 d.C.) · Epistolae · PL 54, 582–1218

70 To Pulcheria Augusta PL 54, 893

(In which he again says he is waiting for Anatolius’ acceptance of Cyril’s and his own statement of the Faith, and looks forward to a Synod in Italy.)

Anatolii professionem fidei se exspectare. Legatos a se missos in Orientem. Per concilium generale removenda esse omnia scandala.

LEO episcopus PULCHERIAE Augustae.

Gaudeo fidei clementiae vestrae, quod religiosum studium dignanter impenditis ut pax ecclesiastica renovetur, quae quorumdam dissensionibus videtur esse turbata. Debetur enim hoc vestrae specialiter gloriae, ut ablatis omnibus scandalis quae contra catholicam fidem inimicus excitaverat, una eademque sit per totum mundum confessio veritatis, quae facilius certiusque reparabitur, si pravorum sensuum nulla semina, nulla vestigia relinquantur. Quod tamen mearum partium est, praeterire non debeo, ut scilicet quid de incarnatione Filii Dei a Constantinopolitano episcopo teneatur agnoscam; praesertim cum ordinationem ipsius dura praecesserint, taliaque ad nos debuerit scripta dirigere, quae illum a contagione hujus qui nuper emersit erroris alienum evidenter ostenderent. 1010 Optans itaque securam cum eo habere concordiam, gratiamque illi fraternae charitatis impendere, scribere ei interim distuli; non dilectionem negans, sed manifestationem catholicae veritatis exspectans. Simplex enim est absolutumque quod posco, ut remoto longarum disputationum labore, sanctae memoriae Cyrilli Alexandrini episcopi epistolae, quam ipse ad Nestorium miserat, acquiescat; in qua et errorem Nestorii arguit, et fidem Nicaenae definitionis exposuit; vel epistolae meae quae ad sanctae recordationis Flavianum episcopum est directa, consentiat. Quibus vigilanter inspectis, Constantinopolitanus antistes repudiandum sibi, quod ausa est contra puram et singularem fidem imperita insipientia definire, incunctanter agnoscat: quia et mea et sanctorum Patrum de incarnatione Domini concors per omnia et una confessio est. Quam si quis existimaverit non sequendam, ipse se a compage catholicae unitatis abscidit; cum tamen nos ut in integrum omnia revocentur optemus. Ad effectum vero salubrium dispositionum velocius obtinendum, fratres et coepiscopos meos Abundium et Asterium, sed et Basilium et Senatorem presbyteros probatissimos viros misi, qui clementiae vestrae formam fidei quam secundum doctrinam venerabilium Patrum praedicamus offerrent, et remotis circumlocutionibus quibus obscurari veritas solet, 1011 quid de incarnatione Filii Dei a totius orbis probatis sacerdotibus defensum fuisset ostenderent: quos post divinam gratiam sancto vestrae pietatis auxilio dignum est adjuvari, ne in totius Ecclesiae perturbationem imprudens procedat intentio: cum correctione adhibita omnes oporteat in unius confessionis redire concordiam. A qua si forsitan ab aliquibus discrepatur, universale concilium sacerdotum haberi intra Italiam, clementia vestra annitente, jubeatur: quo remota arte fallendi, tandem pateat quid altiore tractatu aut coerceri debeat aut sanari. Data XVII kalendas Augusti, Valentiniano Augusto septies, et Avieno v. c. consulibus.

Philip Schaff and Henry Wace (eds.), New York: Christian Literature Publishing Co., 1890-1900. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, Second Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.