PG 11, col. 122

jusmodi materias consumens? Sed consideremus
quia Deus consumit quidem et exterminat, sed con-
sumit (68) malas mentium cogitationes, consumit
gesta turpia, consumit desideria peccati, cum se
credentium mentibus inserit, et eas animas qua:
Verbi ejus ac sapientiae efficiuntur capaces, una cum
Filio suo inhabitans, secundum quod dictum est :
ι Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum
faciemus "; ι omnibus eorum vitiis passionibusque
consumptis purum (69) sibi eas seque dignum efficit
templum. Sed et his qui per hoc quod dictnnt est
quoniam ι Deus spiritus est ³⁸, ι corpus esse arbi-
trantur Deum ('70), hoc modo arbitror esse respon-
dendum : consuetudo est Scriptura: sancta: cum
aliquid contrarium corpori huic crassiori et soli--
diori designare vult, spiritum nominare, sicut di-
cit : ι Littera occidit, spiritus autem vivificat". ι
In quo sine dubio per litteram corporalia signi-
ficat (7i), per spiritum intellectualia, quae et spiri-
talia dicimus. Apostolus quoque dicit: ι Usque in
hodiernum cum legitur Moyses velamen est po-
situm super cur eorum; cum autem conversus
fuerit quis ad Dominum, auferetur velamen; ubi
autem Spiritus Domini, ibi libertas ²⁰. ι Donec
enim quis non se converterit ad intelligentiam spi-
velamine, id est intelligentia crassiore, Scriptura
ipsa velari dicitur vel putatur; et hoc est quod ait
superpositum esse velamen vultui Moysi eum lo-
queretur ad populum ", id est cum lex vulgo reci-
taretnr. Si autem convertamns nos ad Dominum,
ubi est et Verbum Dei, et ubi Spiritus sanctus re-
velat scientiam spiritalem, tunc auferetur velamen,
et tunc revelata facie in Scripturis sanctis gloriam
Domini speculabimur.
5. Sed et cum de Spiritu sancto multi sancti
participant, non utique corpus aliquod intelligi
potest Spiritus sanctus, quod divisum in partes
corporales percipiat unusquisque sanctorum; sed
virtus profecto sanctificans est; cujus participium
ltabere dicuntur omnes, qui per ejus gratiam san-
ctificari meruerint (72). Et ut facilius quod dicimus
possit intelligi, ex rebus quamvis imparibus su—
mamus exemplum. Multi sunt qui disciplina: sive
artis medicinae participant, et nunquid putandum
¹⁶ Psal. xxxv, 10. ’⁷ Joan. xlv, 25.
⁸⁸ ibid. 15, 16,17. ¹¹ Exod. xxxiv, 36.
minat si consumit. ι
(69) Alias deest vox, ε purum, ι quam exhibent
mss. .
(70) Deest in antea editis vox, ι Deum, ι qua
in‘mSS. omnibus reperitur.
(Ἡ) Sic mss. Alias, ‹ signata
(“727). Sic mss. Alias; ι participium debent habere
Onines qui per ejus gratiam sanctificari incrue-
runt. ι ’

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.