PG 12, col. 340

domum. ι Ego autem hoc de incarnatione Domini
rectius intelligendum puto. Non enim manu homi-
num factum est, id est, non opere humano templum
carnis aedificatur itt virgine, sed, sicut praedixerat
Daniel ⁷⁸, lapis sine manibus excisus erevit, et l‘a-
ctus est mons magnus. Istud est sanctimoniam car-
nis assumptae, et sine manibus, id est absque opere
hominum, de monte humanae natura: et substantia:
carnis excisum.
15. ‹ Domine, qui regnas in saeculum, et in sa:-
eulom, et adhuc τ’. ι Quoties in steculom dicitur,
longitudo quidem temporis, sed esse linis aliquis
indicatur, et si in aliud saeculum dicatur, aliquis
sine dubio longior quidem, tamen ponitur finis; et
quoties saecula smculorum nominantur, fortasse li-
cet ignotus nobis, tamen a Deo statutus aliquis ter-
minus indicatur. Quod vero addit in hoc loco ει et
adhuc, ι nullum sensum termini alicujus aut linis
reliquit. Quodcunque enim illud cogitaveris, in quo
finem putes posse consistere, semper tibi dicit
sermo propheticus: ι Et adhuc, ι velut si loquatur
ad te, et dicat : Putas in saeculum saeculi Dominum
regnaturum? t Et adhuc.» Putas in saecula saecu-
lorum? ι Ει adhuc (17). › Et quomodocunque di-
propheta : ι Et adhuc. ι
Η. t Quoniam intravit equitatus Pharaonis cum
quadrigis et ascensoribus in medium mare, et in-
duxit super eos Dominus aquas maris. Filii autem
lsrael ambulaverunt per siccum in medio mari ⁸ο.»
Ει tu si filius Israel es, potes ambulare per siccum
in medio mari. Si fueris in medio nationis pravae et
perversae sicut lumen solis verbum vitae continens
ad gloriam, potest fieri ut in medio peccatorum in-
cedentem te non infundat humor peccati, potest
fieri ut transeuntem te per hunc mundum nulla lio
bidinis unda respergat, nullus cupiditatis mstus
verberet. Qut autem Egyptius estet sequitur Pha-
raonem, ille vitiorum fiuctihus mergitur. Qui vero
ί) sequitur Christum, ct sicut ipse ambulavit, ita et
ipse ambulat, aqua: ei murus fiunt dextra laevaque,
ipse autem media via incedit per siccum. Non de-
clinat ad dexteram, neque. ad sinistram, usquequo
exeat ad libertatem, et hymnum victoria: Domino
concinat dicens ³³ : ι Cantemus Domino, gloriose
enim honorificatus est, ι per Jesum Christum Do-
minum nostrum, cui est gloria, et imperium in sae-
cola saeculorum. Antea.
⁷³ Exod. xv, 17. ⁷³ Joan. tv, 38. ⁷⁸ Exod.
5i. ⁷⁸ Exod. xv, 18. ⁸⁸ ibid., l9. " ibid., f.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.