PG 12, col. 391

nam mmhi csset possibile unum esse ex principibus
et offerre gemmas ad ornamentum pontificis hume-
ralis, et logiil Sed quia hæc supra me sunt, certe
vel pilos caprarum habere merear in tnbernaculo
Dai , tantum ne in omnibus jejunus et infecundus
inveniar. « Unusquisque ergo sicut concepit corde. »
Vidato si concipitis, videte si tenetis, ne forte ef-
luant quæ dicuntur, et pereant. Volo vos admonere
religionis vestræ exemplis : nostis qui divinis my-
steriis interesse consuestis, quomodo cum suscipi-
tis corpus Domini, cum omni cautela et veneratione
servatis, ne ex eo parum quid decidat, ne consecrati
muneris aliquid dilabatur (87), Reos enim vos cre-
ditis, et recte creditis, si quid inde per negligentiam
decidat. Quod si circa corpus ejus conservandum
tanta utimiui cautela, et merito utimini; quomodo
putatis minoris esse piaculi verbum Dei neglexisse,
177 quam corpus ejus? Initia ergo jubentur ot-
ferre, hoc est primitias. Qui offert quod primum
est, necessario habeat ipse quod reliquum est.
Vide quantum nos oportet abundare auro, quan-
tum argento, ac reliquis omnibus quæ jubentur
offerri, ut et Domino offeramus, et nobis supersit.
Primo enim omnium debet sensus meus intelligere
Deum, et ipsi offerre primitias intellectus sui, ut
cum Deum bene intellexerit, reliqua consequenter
agnoscat. Hoc etiam sermo faciat, hoc et omnia
quæ in nobis sunt, agant. Sed videamus et cætera,
hyacinthum et purpuram, et coccum duplicatum,
et byssum tortam. Quatuor ista sunt ex quibus
conficiuntur vel pontificis indumenta vel cætera
quæ ad sacrum parantur ornatum. De his dixerunt
quidam ante nos (Sδ): et sicut non decet aliena
furari, ita conveniens puto bene dictis altcrius
non abuti fatentem. Ista ergo, ut et prioribus vi-
sum est, quatuor elementorum, ex quibus et
mundus constat et corpus humanum, tenent figu-
ram, id est aeris, ignis, aquæ et terræ. Hyacin-
thus ergo ad aerem refertur, hoc enim ipse indicat
color, sicut et coccus ad ignem. Purpura aquæ
tenet figuram, quasi quæ de aquis accipiat fucum.
Byssus terræ, quia oritur ex terra. Iabemus ergo
et nos hæc omnia in nobis, et quia ex his pri-
mitias Domino jubemur offerre, ideo dicit ?
« Sumite ex vobis ipsis, et offerte primitias Do-
mmino. »
4. Verum istud considerandum puto, quod cum
de cæteris simpliciter dixit Moysess, tantum de
cocco addidit duplicatum, et byssum tortam. Re-
quiritur ergo, cur alias quidem materias, ex quibus
et cæera indicantur elementa, simpliciter dixerit;
coccum quo ignis designatur, solum posuerit du-
7) Ne consecrati muneris aliquid dilabatur. lta
etiam Τertullianus lib. De corona : « Cliris aut
panis etiam nostri aliquid decuti in terram anxie
patimur. s
(88) Quidam ante nos. Joseph. lib. m dntiq.-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.