PG 13, col. 391

riam Deo, vult dare in lumine, quasi jam non pos-
sit gloriam praedicare, cum tenebrae ortae fuerint.
Quando tenebrescit, et quando non sunt tenebrat?
Operamini donec lumen est in vobis. Lumen in te
est, si habes in te dicentem : Ego sunt lumen mun-
di ⁸. Quandiu tibi lux ista oritur, clarifica Deum,
sciens quia futurae 201 sunt tenebrae. Nec tibi ex-
pedit, ut eas opperiaris sed antequam fiant, da glo-
riam Deo.
lo. Forsitan intelliges praesens capitulum , si ex
Evangelio sumpseris exemplum, quod ita contexi-
tur ³ : Operamini donec dies est, venit nox quando
nullus potest operari. Dicm ibi saeculum istud nun-
cupavit, et necessario apposui ibi. Scio quippe in
aliis locis dissonantia praesentibus ex diei vocabulo
significari. Diem itaque nuncupavit saeculum istud;
tenebras vero et noctem, consummationem mundi,
propter supplicia quae futura sunt. Ut quid enim vo-
bis desiderare diem Domini? Et ista est tenebrae et non
tua: ⁸, Amos inquit prepbetes. Si consideres post
consummationem mundi lugubre illud quod passu-
rum est universum pene hominum genus pro bis
qua: peccavit, videbis quomodo tenebrae occupatura:
sint omnia, et nullus possit in illo tempore glorifi-
care Deum. Si quidem et justis in Isaia iubetur ⁸ ι
Vade, populus meus, in promptuaria tua intra, clau-
de ostium tuum, et abscondere pusillum quantulum
donec ira Dei transeat. Simul autem et in bis qui
potest observet, quare dixit pusillum quantulum.
Quantulum pusillum quippe boc, quantulum pusil-
lum est Domini, non est pusillum hominibus. Et
debemus inspicere quomodo singulis aut parvum sit
aliquid, aut magnum. Ad quod probandum etiam
exemplo utimur. Unicuique animalium pro natura
et modo corporis sui, aut parvus est cibus, aut
magnus; et quod alii pusillum est, aeque id ipsum
alii multum est. Quid de animalibus loquar? In ipso
quoque homine rerum differentiae sunt. Quod viro
parum est, hoc infanti superfluit. Atque in hunc
modum omne tempus vita: humanae, etiamsi cente-
nariam excedat aetatem, ad comparationem aeterni-
tatis breve est, unde pusillum Dei nobis multum
est, et vicissim universa saecula ad Deum relata bre-
vissima sunt. Si ergo dicitur : Vade, populus meus,
intra in promptuaria tua, claude ostium, abscondere
pusillum quantulum. Quantulum pusillum illud non
ad illius naturam refertur, qui in promptuaria sua
jubetur intrare, sed ejus qui jubet, cui pusillum est
hoc omne quod grande est. Si enim donec pertrans-
eat ira Dei, oportet quosdam intrare promptuaria
sua; sunt autem alii quibus nonsuut dimittenda
peccata, non solum in praesenti sreculo, sed etiam in
¹ Jer. sui, l6. ¹ Joan. vin, l2. ³η Joan. ιιι, 4.. ⁵ Αιηοε v, l8. ⁵ lsa. xxvi, 20.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.