PG 13, col. 518

potest duobus dominis servire, ita nemo potest ami-
cus esse Dco et Mammonre, amicus Christo et
serpenti; sed necesse est ut amicitia Christi inimi-
citias generet cum serpente, et amicitia serpentis
inimicitias pariat cum Christo. Prwvaricationem ct
miseriam invocabo. Ut vero melius. intelligas quid
sit, miseriam invocabo , describam quod fieri solet
ab aseetis. Est enim saepe quicum sit ei liberum
nubere, sicque vitare molestiam insurgentis adver-
sus spiritum carnis, eligit non abuti nubendi po-
testate, sed allligi et tolerare , jejuniis corpus do-
mare, ipsum in servitutem redigere talium ciborum
abstinentia, et omnimodo spiritu facta carnis mor-
titicare. Nonne hic miseriam invocavit, cum posset
deliciis voluptatibusque se dare et miseriam non
invocare? Si quis ergo prophetam imitari potest,
praevaricationem , ut exposuimus , et miseriam in
piis exercitationibus invocet. ld autem vere etiam
in Ieremia contigit, cum caelebs caste vixerit; dixit
enim illi Deus ¹ : Non accipias mulierem, neque fa-
cias liberos , et in castitate vixit. Praevaricationcm
namque et miseriam invocavit.
8. Quia factus est sermo Domini in opprobrium
mihi ³. Beatus Jeremias cui non aliud est oppro-
brio quam sermo Domini ; nos autem miseri qui-
bus opprobrio est non verbum Domini, sed peccata
nostra! Nobis opprobrio sunt lapsus nostri tum
praesentes tum praeteriti. Pro vitiis nostris male-
dicta sustinemus. Verum Salvator non hisce nos
opprobriis vexari vult, cum dieit' : Beati estis cum
maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixe-
rint omne malum adversum vos propter me. Gaudete
in illa die et exsultate. Sermo itaque Domini, in-
quit, fectus est in opprobrium milii, et in derisum
tota die. Considera deinde quam sint prophetae can-
didi homines, non, sicuti nos facimus, peccata
propria occultantes , at palam non tantum sui ani
hominibus, sed cunctis generationibus dicentes si
quid peecarunt. Ego quidem non audeo confiteri
hic meas iniquitates coram paucis, quoniam au-
dientes me condemuaturi sunt; at Jeremias, cum
aliquid deliquisset, non erubuit, sed suum pecca-
tum scriptis mandavit. Peccatum erat quod sub-
ditur‘ : Et dixi : Non nominabo nomen Domini,
nec loquar ultra in nomine ipsius. Edoctus es omnia
in nomine Domini 273 facere, omnia in nomine
Domini agere; tu vero dicis: Non nominabo nomen
‘ Jer. xx , 9.
ἀσκηταῖς.
(ὅ) Σωτήρ. Codex Vatican., Κύριος.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.