PG 40, col. 503

memoria repleor. Video professione hortulanum,
animo simplicem, hospitalem , maritima: regionis
eximium decus, in mediterraneam beneficum, san-
ctum illum sanctorum; ac iis, qui Christi causa
consecuti sunt gloriam, gloria potiori auctum.
(45) Sacer quidem estac divinus universus gene-
rosorum ac fortium martyrum catalogus, passione,
debitam pro passione referens gratiam, ac sanguine,
pro sanguine debitam omnium Salvatori solvens reo
munerationem. Verum in his ipsis, non una est
omnium gloria, nec una mensura cunctis aequalia
attributa sunt praemia : quin primum et secundum,
ne sanctorum quidem effugit catalogus. Hujus autem
rei, ut arbitror, causa est, quod sit iudex accuratus,
nec quidquam in partem alteram inflecti queat. ln-
tnetnr enim et suppliciorum magnitudinem, et tole-
rantia: constantiam ; exatninansque certamina, pro
meritorum ratione athletis distribuit praemia. Neque
vero mirandum est, ita τι Deo'honorari justitiam
cum ne in humanis quidem imperatores ac agone-
thetae, viros fortes, aut pugiles, aequaliter univer-
sos habeant; sed cuique, pro rei praeclare gestae
modo, dona congrua decernant.
Haec autem disserui, quo virum, qui hodierni
conventus nobis praebuit causam, sociis, ac pugili- η
bus, qui eosdem- desudarunt agones, illustriorem (δ
ostendam; nam alii quidem, neque 'omnes apud
omnes sunt noti, neque hominum sermone virtutem
celebratam habent : Phocam autem nemo est qui
ignoret: sed quomodo solis radius universorum
oculis explicatus est: ita etiam hujus martyris
fama omnium aures circumsonuit; atque ut paucis
dicam, quotquot Dominum Christum noverunt, iidem
quoque ejus noverunt fidelem servum. Verum enitu-
vero relictis, si videtur, quae ille cum aliis encomia
habet communia, eximias martyris laudes, marty-
rum amantibus vobis recensebo.
Tulit itaque sanctum hunc virum, magnum, in-
quam, illud Christianorum commodum, vicina Si-
nope, antiqua civitas ac nota, fortium virorum ac D
philosophorum ferax. Ne quis enim mihi in prae-
sentiarum diversam religionem reputet; sed id tan-
tum, num omniro studiosorum virorum nutrix fue-
rit ac parens. ν ιω autem studium ei erat horti cul-
tura, quem ibi ante portam civitatis in Isthmi ostio
possidens, diligenter colebat, ut sibi ac indigentibus
esset vita: solatium. Sed et hospitibus, prompto ac
alacri animo, parvam ac pauperem domum apertam
volebat. Cum autem habitaret in via publica, qua:
suppetebant, adventantibus communia promebat;
ac Lot ouidam medius, non Sodomitarum sed Sino-
²⁶ Deest negat. in Sirm codice. " Sirm. γενα
(45) Desunt. omnia superiora in autographo Il. P. Sirmundi, et apud Surium.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.