PL 119, col. 72

De expositione missae (Florus Lugdunensis), J. P. Migne · Opuscula adversus Amalarium (Florus Lugdunensis), J. P. Migne

nisi ille de quo dictum est: Ecce Agnus Dei, ecce
qui tollit peccata mundi, cui nullum bonum hominis
impossibile, nullum malum est insanabile. [(VIGIL.)]
Quomodo autem apostolus Petrus ostendit, qui ait: Non corruptibilibus argento et auro redempti estis de
vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso
sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati
Christi
[(I Petr. I, 18)]
. Et in
Apocalypsi Joannes
apostolus: Qui dilexit nos, inquit, et lavit nos a peccatis
nostris in sanguine suo [(Apoc. I, V)]
, quando
sanguinem suum dedit pro nobis in cruce, vel
quando quisque nostrum in mysterio sacrosanctae
passionis illius baptismi aquis ablutus est, verum
etiam tollit peccata mundi, lavatque nos a peccatis
nostris quotidianis in sanguine suo, cum ejusdem

beatae passionis ad altare memoria replicatur.
91.
Post haec ergo sumpta eucharistia, id est
bona gratia, gratia enim Dei pro omnibus gustavit
mortem, et celebrata gratiarum actione, respondetur
ab omnibus Amen. [(AUG., serm. 272.)]
Haec est enim
clara vox sanguinis Christi, quam sanguis ipse exprimit
ex ore fidelium eodem sanguine redemptorum.
92.
Finitis vero omnibus, astanti et observanti
populo absolutio datur, inclamante diacono: Ite,
missa est. Missa ergo nihil aliud intelligitur, quam
dimissio, id est absolutio, quam celebratis omnibus
tunc diaconus esse pronuntiat, cum populus a solemni
observatione dimittitur. Unde et missam catechumenorum
canones dicunt, quando post Evangelii

lectionem incipiunt celebrari sacra mysteria,
quibus nullum, nisi baptismi fonte regeneratum, interesse
licet. Tunc enim, clamante diacono, iidem
catechumeni mittebantur, id est dimittebantur foras.
Missa ergo catechumenorum fiebat ante actionem
sacramentorum: missa fidelium fit post confectionem
et participationem.

et ex provincia Lugdunensi prima ALBARICO
Lingonum reverentissimis episcopis, Ecclesiae
catholicae indignus filius, et pietatis ac paternitatis
vestrae exiguus servulus FLORUS.
Obsecro, mansuetissimi et benignissimi servi
Christi, ut extremitatem meam periculis Ecclesiae
Dei condolentem et compatientem, ac pro hoc necessitates
ejus humiliter et fidenter ad vos referentem,
in ipsius Christi, et Dei Ecclesiae piae matris amore,
pio ac benigno suscipiatis affectu. Exigua quidem et
indigna est persona quae loquitur; sed Domini est

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.