PL 23, col. 609
De viris illustribus (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: Jerome. Lives of Illustrious Men 1
quarum secunda a plerisque ejus esse negatur,
propter styli cum priore dissonantiam. Sed et
Evangelium juxta Marcum, qui auditor ejus et interpres
fuit, hujus dicitur. Libri autem, e quibus
unus Actorum ejus inscribitur, alius Evangelii, tertius
Praedicationis, quartus Apocalypseos, quintus
Judicii, inter apocryphas scripturas repudiantur.
Sepultus Romae in Vaticano, juxta viam Triumphalem,
totius orbis veneratione celebratur.
829 Jacobus, qui appellatur frater Domini [(Galat.
I, 19)] , cognomento Justus, ut nonnulli existimant,
Joseph ex alia uxore, ut autem mihi videtur, Mariae
sororis matris Domini [(Joan. XIX, 25)] , cujus Joannes
in libro suo meminit, filius, post passionem Domini
statim ab Apostolis Hierosolymorum episcopus ordinatus,
unam tantum scripsit Epistolam, quae de septem
Catholicis est, quae et ipsa ab alio quodam sub nomine
ejus edita asseritur, licet paulatim tempore procedente
obtinuerit auctoritatem. Hegesippus vicinus
Apostolicorum temporum, in quinto Commentariorum
libro de Jacobo narrans, ait: Suscepit Ecclesiam Hierosolymorum
post Apostolos frater Domini Jacobus, cognomento
Justus. Multi siquidem Jacobi vocabantur. Hic de
utero matris sanctus fuit, vinum et siceram non bibit, carnem
nullam comedit, nunquam attonsus fuit, nec unctus
fuit unguento, nec usus balneo. Huic soli licitum erat