PL 23, col. 623

De viris illustribus (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: Jerome. Lives of Illustrious Men 8 · Jerome. Lives of Illustrious Men 9

scripsit [(Act. II, 44)] . Et quomodo Lucas narrat,
Hierosolymae credentes omnia habuisse communia:
sic et ille quod Alexandriae sub Marco fieri
doctore cernebat, memoriae tradidit. Mortuus est
autem octavo Neronis anno, et sepultus Alexandriae,
succedente sibi Anniano.
Joannes Apostolus, quem Jesus amavit plurimum [(Jo. XIII, 23, et XIX, 26, et XX, 2, et XXI, 7)] ,
filius
Zebedaei, frater Jacobi apostoli [(Matth. IV, 21, et X,
2; Marc. X, 35; Luc. V, 10)] , quem Herodes post
passionem Domini docellavit [(Act. XII, 2 seqq.)] , novissimus
omnium scripsit Evangelium, rogatus ab
Asiae episcopis, adversus Cerinthum, aliosque haereticos,
et maxime tunc Ebionitarum dogma consurgens,

qui asserunt Christum ante Mariam non fuisse.
Unde et compulsus est divinam ejus nativitatem edicere.
Sed et aliam causam hujus scripturae ferunt,
quod cum legisset Matthaei, Marci et Lucae volumina,
probaverit quidem textum historiae, et vera eos
dixisse firmaverit, sed unius tantum anni, in quo et
passus est, post carcerem Joannis [ Ms. tacet Joannis],
historiam texuisse. Praetermisso itaque anno,
cujus acta a tribus exposita fuerant, superioris temporis
antequam Joannes 845 clauderetur in carcerem,
gesta narravit: sicut manifestum esse poterit
his qui diligenter quatuor Evangeliorum volumina
legerint. Quae res etiam διαφωνίαν ( dissonantiam ),
quae videtur Joannis esse cum caeteris, tollit. Scripsit
autem et unam Epistolam, cujus exordium est: Quod

fuit ab initio, quod audivimus, et vidimus oculis nostris,
quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt
de verbo vitae, quae ab universis Ecclesiasticis
et eruditis viris probatur. Reliquae autem duae, quarum
principium est: Senior Electae dominae et natis
ejus, et sequentis: Senior Caio charissimo, quem ego
diligo in veritate, Joannis presbyteri asseruntur,
cujus et hodie alterum sepulcrum apud Ephesum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.