PL 34, col. 19

De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: On Christian Doctrine 1.1 · On Christian Doctrine 1.2 · On Christian Doctrine pref.9

ut alii quoque legere noverint: uterque tamen id insinuat
quod accepit. Sic etiam qui ea quae in Scripturis
intelligit, exponit audientibus, tanquam litteras
quas agnoscit pronuntiat lectoris officio; qui autem
praecipit quomodo intelligendum sit, similis est tradenti
litteras, hoc est praecipienti quomodo sit legendum:
ut quomodo ille qui legere novit, alio lectore
non indiget, cum codicem invenerit, a quo audiat
quid ibi scriptum sit; sic iste qui praecepta quae conamur
tradere acceperit, cum in libris aliquid obscuritatis
invenerit, quasdam regulas veluti litteras tenens

Principio fit partitio totius operis, quo Scripturarum studiosus cum ad earum investigandum sensum, tum ad edisserendum
justituatur. Mex observata eorum de quibus doctrina tradenda est distinctione in res et signa, suscipitur in hocce
priore libro tractatio de rebus. Res porro alias esse quibus rui, alias quibus nonnisi uti nobis liceat: et quidem Deo soli
fruitione inhaerendum esse, eoque nos ipsius incarnatione Veriti et rebus ab ipso temporaliter gestis, atque traditis Ecclesiae
clavinus promoveri; inter eas vero res quae in usum veniunt, nonnullas esse quibus dilectio jure impenditur, sed in
Deum relata. Quibus explicatis docetur totius Scripturae sacrae plenitudinem et finem esse geminam charitatem, Dei propter
seipsum, ac proximi propter Deum.
CAPUT PRIMUM.-- Inventione et enuntiatione nititur Scripturae tractatio; quae cum Dei auxilio suscipienda.
1.
Duae sunt res quibus nititur omnis tractatio
Scripturarum; modus inveniendi quae intelligenda
sunt, et modus proferendi quae intellecta sunt. De inveniendo
prius, de proferendo postea disseremus. Magnum
opus et arduum, et si ad sustinendum difficile,
vereor ne ad suscipiendum temerarium. Ita sane
si de nobis ipsis praesumeremus: nunc vero cum in
illo sit spes peragendi hujus operis, a quo nobis in
cogitatione multa de hac re jam tradita tenemus, non
est metuendam ne dare desinat caetera, cum ea quae
data sunt coeperimus impendere. Omnis enim res quae
dando non deficit, dum habetur et non datur, nondum
habetur quomodo habenda est. Ille autem ait: Qui habet, dabitur ei
[(Matth. XIII, 12)]
. Dabit ergo habentibus,
id est, cum benignitate utentibus eo quod
acceperunt, adimplebit atque cumulabit quod dedit.
Illi quinque et illi septem erant panes, antequam inciperent
dari esurientibus; quod ubi fieri coepit, cophinos
et sportas satiatis tot hominum millibus impleverunt [(Id. XIV, 17-21; et XV, 34-38)] .
Sicut ergo
ille panis dum frangeretur accrevit, sic ea quae ad hoc
opus aggrediendum jam Dominus praebuit, cum dispensari
coeperint, eo ipso suggerente multiplicabuntur,
ut in ipso hoc nostro ministerio, non solum nullam
patiamur inopiam, sed de mirabili etiam abundantia
gaudeamus.
CAPUT II.-- Quid res, quid signa.
2.
Omnis doctrina vel rerum est vel signorum, sed res
per signa discuntur. Proprie autem nunc res appellavi,
quae non ad significandum aliquid adhibentur,
sicuti est lignum, lapis, pecus, atque hujusmodi caetera.
Sed non illud lignum quod in aquas amaras
Moysen misisse legimus, ut amaritudine carerent [(Exod. XV, 25)] ;
neque ille lapis quem Jacob sibi ad

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.