Can. 267

§ 1. Legati qui mittuntur cum titulo Nuntii aut Internuntii: 1° Fovent, secundum normas a Sancta Sede receptas, relationes inter Sedem Apostolicam et civilia Gubernia apud quae legatione stabili funguntur; 2° In territorio sibi assignato advigilare debent in Ecclesiarum statum et Romanum Pontificem de eodem certiorem reddere; 3° Praeter has duas ordinarias potestates, alias plerumque facultates obtinent quae tamen sunt omnes delegatae.

§ 2. Qui vero mittuntur cum titulo Delegati Apostolici unam habent ordinariam potestatem de qua in § 1, n. 2, praeter alias facultates delegatas ipsis a Sancta Sede commissas.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.