Denz.-U. 1795
Hoc quoque perpetuus Ecclesiae catholicae consensus tenuit et tenet, duplicem esse ordinem cognitionis non solum principio, sed obiecto etiam distinctum: principio quidem, quia in altero naturali ratione, in altero fide divina cognoscimus; obiecto autem, quia praeter ea, ad quae naturalis ratio pertingere potest, credenda nobis proponuntur mysteria in Deo abscondita, quae, J| nisi revelata divinitus, innotescere non possunt [can. i]. Quocirca Apostolus, qui a gentibus Deum «per ea, quae oes facta smt->-> [Rom, 20], cognitum esse testatur, disserens |J| tamen de gratia et veritate, quae «per Iesum Christum facta est» [cf. loi, 17], pronuntiat: i<Loquimtir Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum huius saeculi cognovit... nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei» [1 Cor 2, 7 8 10]. Et ipse Unigenitus confitetur Patri, quia abscondit haec a sapientibus et prudentibus, et revelavit ea parvulis [cf. Mt