Letters188 Letter CLXXXVIII. To the bishops and cardinals of the Curia on the same subject. (A.D. 1140)
Letter CLXXXVIII. To the bishops and cardinals of the Curia on the same subject. (A.D. 1140)
He warns them, to vigilance against the errors of Peter Abaelard.
To the Lords and reverend Fathers, the Bishops and Cardinals who are of the Curia, the son of their holiness sends greeting.
Dominis et patribus reverendis episcopis et cardinalibus qui sunt de curia, puer sanctitatis eorum.
1. Nulli dubium, quin ad vos specialiter spectet tollere scandala de regno Dei, surgentes succidere spinas, sedare querelas. Sic enim praecepit Moyses cum montem subiit: Habetis, inquiens, Aaron et Hur vobiscum: si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad ipsos. Illum loquor Moysen, qui venit per aquam, et non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et ideo plus quam Moyses, quia et in sanguine venit. Et quoniam pro Hur et Aaron stat zelus et auctoritas Romanae Ecclesiae super populum Dei, ad ipsam merito referimus, non quaestiones, sed laesiones fidei, et injurias Christi; patrum probra atque contemptus; praesentium scandala, pericula posterorum. Irridetur simplicium fides, eviscerantur arcana Dei, quaestiones de altissimis rebus temerarie ventilantur, insultatur patribus, quod eas magis sopiendas, quam solvendas censuerint. Inde fit, quod Agnus paschalis, contra Dei statutum, aut aqua coquitur, aut crudus discerpitur, more et ore bestiali. Quod residuum est, non igne comburitur, sed conculcatur. Ita omnia usurpat sibi humanum ingenium, fidei nil reservans. Tentat altiora se, fortiora scrutatur, irruit in divina, sancta temerat magis quam reserat; clausa et signata non aperit, sed diripit: et quidquid sibi non invenit pervium id putat nihilum, credere dedignatur.
2. Legite, si placet, librum Petri Abaelardi, quem dicit Theologiae: ad manum est enim; cum, sicut gloriatur, a pluribus lectitetur in curia: et videte qualia ibi de sancta Trinitate dicantur, de genitura Filii, et de processione Spiritus sancti, et alia innumera, catholicis prorsus auribus et mentibus dissueta. Legite et alium, quem dicunt Sententiarum ejus; necnon et illum qui inscribitur, Scito te ipsum; et animadvertite quanta et ipsi silvescant segete sacrilegiorum atque errorum: quid sentiat de anima Christi, de persona Christi, de descensu Christi ad inferos, de Sacramento altaris; de potestate ligandi atque solvendi, de originali peccato, de concupiscentia, de peccato delectationis, de peccato infirmitatis, de peccato ignorantiae, de opere peccati, de voluntate peccandi. Et siquidem judicatis me juste moveri, movemini et vos: ac ne frustra moveamini, agite pro loco quem tenetis, pro dignitate qua polletis, pro potestate quam accepistis; quomodo qui ascendit ad coelos, descendat usque ad inferos: et opera tenebrarum, ausa prodire in lucem, arguantur a luce in lucem: ut dum qui publice peccat, publice arguetur; comprimant sese etiam alii, ponentes tenebras lucem, disputantes in triviis de divinis; qui loquuntur mala in cordibus suis, et in codicibus suis scribunt: et sic obstruatur os loquentium iniqua.