Jerome. Lives of Illustrious Men 4

san Girolamo (345–420 d.C.) · De viris illustribus · PL 23, 598–720

4 Jude, the brother of James PL 23, 598

Jude the brother of James, left a short epistle which is reckoned among the seven catholic epistles, and because in it he quotes from the apocryphal book of Enoch it is rejected by many. Nevertheless by age and use it has gained authority and is reckoned among the Holy Scriptures.

Factum ex hac ipsa operis celebritate, ut meliore etiam fortuna quam reliqui omnes Hieronymiani libri uteretur iste, siquidem variis temporibus plures litteratos viros invenit, quorum opera magis ac magis recognitus atque illustratus, modo seorsim, modo cum aliis operibus in lucem produceretur. Insigniores ex iis sunt Erasmus, Victorius, Gravius, Suffridus Petri, Joannes a Fuchte, Aubertus Miraeus, Ernestus Tentzellius, Salomon Cyprianus, Martianaeus, atque omnium novissime Albertus Fabricius, qui satis accuratae suae recensioni aliorum quoque editorum scholia atque annotationes adtexuit. Verum nulla est opera insignior illa, quam Sophronius quidam impendit qui totum hunc librum Graece refudit: de quo homine et versione ipsa cum multa in utramque partem disserant eruditi, nonnihil nobis dicendum est. Erasmus, cui omnium primo vetustum, ut ipse ait, atque emendatum Sophronianae versionis exemplar nancisci contigit, quique eum secuti sunt editores plerique, non alium ab eo Sophronio esse persuasum habent, quem Hieronymus noster c. 134 hujusmet Catalogi laudat, utpote suorum aliquot opusculorum de Latino in Graecum eleganti sermone interpretem. Horum sententia ipsa primum libri inscriptione nititur, deinde praeconcepta ex Hieronymi testimonio doctorum opinione hominum confirmatur. Contra alii pro nupero scriptore habent, qui Sophronii ejus, Hieronymi familiaris personam mentiatur, nec defuit quidam caetera doctus atque eruditus (Vossium dico) qui Erasmum ipsum hanc supposuisse suspicatus sit, certe ab ejus aevi Graeculo nebulone aliquo profectam contenderit. Ex eo autem argumentantur, quod multis in locis nec Graeca sit, nec Hieronymi mentem exprimat, sed ex corrupto Latino exemplari expressa videatur. Deinde quod in nullo umquam veteri libro manuscripto illam reperire sit in bibliothecis, quas hujusmodi litterarum studiosi hactenus excusserint. Inter adeo dissitas opiniones media, quam prudentiores viri Bosius, Huetius, aliique probant, longe est etiam verosimilior: dico, Sophronium quidem illum Hieronymi amicum, cui vulgo tribuitur, neutiquam ejus auctorem esse, ut autem ab Erasmo aut ab ejus aevi impostore aliquo conficta sit, minime credi posse. Primum suadet stylus ipse, qui sequiorem Graecitatem redolere non immerito visus est: errores quoque et falsae lectiones, quae licet non innumerae, ut Vossius exaggerat, ejus tamen generis sunt, ut ex recentiore Latino exemplari adornatam translationem persuadeant, quando sensim inducta barbarie, scribarum oscitantia, aut criticorum temeritas bonos libros pervaserat. Maxime vero interpolationes de Apostolis, aut aliis antiquis Patribus, qui nihil omnino scripserunt, neque ab Hieronymo inter Ecclesiasticos scriptores relati fuerant, ingenium utique sapiunt hominis a Sophronii fide ac nobilitate alienissimum. Alterum facile evincunt scriptorum testimonia, qui nedum uno aut altero, sed multis ante Erasmum saeculis floruere. Suidas multis in locis versionem hanc laudat, ac totidem verbis describit in Basilio, Caesario, Gregorio, Damaso, Epiphanio, Eusebio Pamphili, Justino, Justo Tiberiensi, Josepho, Methodio, Origene, Polycarpo, Philone. At, inquies, incertae auctor aetatis est ipse Suidas, et qui XII saeculo vixisse videatur, quandoquidem ex Michael Psello, qui sub Alexio Comneno floruit, loca quaedam ab illo adducuntur. Ita sane, sed ex aliquot vocibus, quas posterior manus adjecerit, de ejus aetate non esse judicandum nemo inficietur, utque difficile dictu sit, quo tandem anno auctor vixerit, vetustiorem tamen esse quam vulgo creditur, doctis viris probatum est. Nec tamen unum hoc testimonium urgeo. Est aliud luculentissimum. Photius, qui certe ante annum 850 Bibliothecam suam emisit, hanc ipsam Graecam interpretationem legit, et plurium ex ea versuum laciniam derivavit, Ut rei veritas constet, confer ad Hieronymi caput 61, de Hippolyto Sophronium Graece vertentem cum his Photii cod. 121: Λέγεται δὲ καὶ οὗτος (Ἱππόλυτος) προσομιλεῖν τῷ λαῷ κατὰ μίμησιν Ὠριγένους, οὗ καὶ συνήθης καὶ ἐράστης τῶν λόγων ὑπῆρχεν, ὡς καὶ προτρέψασθαι αὐτὸν τὴν θείαν ὑπομνηματίσαι γραφὴν, ἐγκαταστήσας αὐτῷ καὶ ὑπογραφέας ἑπτὰ ταχυγράφους καὶ ἑτέρους τοσούτους γράφοντας εἰς κάλλος, ὧν ἦν καὶ τῆς δαπάνης αὐτὸς χορηγός· καὶ ταῦτα ὑπηρετούμενος αὐτῷ, ἀπαιτεῖν αὐτὸν ἀπαραιτήτως τὸ ἔργον, ἐξ οὗ καὶ ἐργοδιώκτην ἐν μίᾳ τῶν ἐπιστολῶν παρὰ Ὠριγένους κληθῆναι. Quod si apparet manifesto haec ex illo describi, atque adeo Photium praecesserat versio isthaec, jam non modo nuperum opus non est, sed saeculo ut tardius octavo ineunti debeat adscribi. Utrum vero Auctor ipse Sophronius de nomine appellaretur, an sub veteris Hieronymiani interpretis persona lateat, curiosius exquirere, non esse operae pretium puto: tametsi unus atque alter Sophronius per id temporis vixerint, qui id sibi negotii dare potuisse commode videantur.

Philip Schaff and Henry Wace (eds.), New York: Christian Literature Publishing Co., 1890-1900. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, Second Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.