The Letters of St. Jerome 25

san Girolamo (345–420 d.C.) · Epistolae · PL 22, 327–1224

25 To Marcella PL 22, 428

An explanation of the ten names given to God in the Hebrew Scriptures. The ten names are El, Elohim, Sabaôth, Eliôn, Asher yeheyeh (Ex. iii. 14), Adonai, Jah, the tetragram JHVH, and Shaddai. Written at Rome 384 a.d.

Decem Nomina, quibus apud Hebraeos Deus vocatur, Marcellae id ab se postulanti, explicat.

Nonagesimum Psalmum legens, in eo loco quo scribitur: « Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur, » dixeram apud Hebraeos pro Deo coeli esse positum, SADDAI, quod Aquila interpretatur ἱκανὸν, quod nos robustum et sufficientem ad omnia perpetranda accipere possumus: unumque esse de decem Nominibus, quibus apud Hebraeos Deus vocatur. Illico studiosissime postulasti, ut tibi universa nomina cum sua interpretatione digererem. Faciam quod petisti.

Primum Nomen Dei est EL, quod Septuaginta Deum, Aquila ἐτυμολογίαν, ejus exprimens ἰσχυρὸν, id est, fortem interpretatur.

Deinde ELOIM et ELOE, quod et ipsum Deus dicitur.

131 Quartum SABAOTH, quod Septuaginta, virtutum, Aquila, exercituum, transtulerunt.

Quintum ELION, quem nos excelsum, dicimus.

Sextum ESER IEJE, quod in Exodo legitur: « Qui est, misit me. »

Septimum ADONAI, quem nos Dominum generaliter appellamus.

Octavum IA, quod in Deo tantum ponitur: et in ALLELUIA extrema quoque syllaba sonat.

Nonum τετράγραμμον, quod ἀνεκφώνητον id est, ineffabile putaverunt, quod his litteris scribitur, JOD, HE, VAV, HE. Quod quidam non intelligentes propter elementorum similitudinem, cum in Graecis libris repererint, ΠΙΠΙ legere consueverunt.

Decimum, quod superius dictum est, SADDAI, et in Ezechiel non interpretatum ponitur. Scire autem debemus quod ELOIM communis numeri sit, quod et unus Deus sic vocetur et plures, ad quam similitudinem coelum quoque appellatur et coeli, id est, SANAIM. Unde et saepe Interpretes variant, cujus rei exemplum nos in lingua nostra habere possumus: Athenas, Thebas, Salonas.

Philip Schaff and Henry Wace (eds.), New York: Christian Literature Publishing Co., 1890-1900. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, Second Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.