Letters 161

papa san Leone I Magno (390–461 d.C.) · Epistolae · PL 54, 582–1218

161 To the Presbyters, Deacons and Clergy of the Church of Constantinople PL 54, 1142

(Exhorting them to remain stedfast in the Faith as fixed at Chalcedon, and to have no dealings with Atticus and Andrew unless they recant.)

Ut in fide stabiles et ab haereticorum societate alieni perseverent hortatur. --II. Ut novum judicium non instauretur, et ut Atticus et Andreas ordinis sui honore priventur, nisi voce scriptoque fidei Chalcedonensi adhaerere se profiteantur.

LEO presbyteris, diaconibus et clericis Constantinopolitanae Ecclesiae.

Laetificatus valde sum et plurimum delectatus, quod mihi fidei vestrae est, de qua in Domino glorior, manifestata constantia, et intelligo vos per omnia devotissimos doctrinae evangelicae esse discipulos, atque apostolicis praedicationibus, quae 1338 ex eodem fonte manarunt, nihil prorsus sentire diversum: quia catholica fides, quae vera et una est, nulla se patitur diversitate violari, et ideo cohortari dilectionem vestram ac monere non desino, ut instruente Spiritu sancto perseveranter id ipsum dicatis omnes, et non sint inter vos schismata. Sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia ; proculque a consortio vestro olim damnatorum depellatis errores, ut inchoastis, in fidei constantia permanentes; nullum sinatis vobis Nestoriana vel Eutychiana infectum perversitate sociari, tamquam leve ac tolerabile sit ad quod uterque quorumdam insipientium corda traduxit, et in scelera diabolici furoris accendit.

Habemus, propitio Deo, magnum et divinitus praeparatum Christianissimi imperatoris auxilium, quem scriptis meis, quantum causa expetit, obsecravi, ne improbis parricidarum petitionibus in aliquo clementiae suae praeberet assensum, neque ullo modo sineret sanctae Chalcedonensis synodi definitiones, quae vere de coelestibus prodiere decretis, tamquam necessaria retractatione violari: cum insidias impiorum ad hoc subrepere velle manifestum sit, ut statuta evangelicis praedicationibus et Patrum traditionibus consonantia novo faciant infirma judicio, et dum disceptatio admittitur, auctoritas auferatur. Aderit, ut spero, suis inspirationibus divina protectio, eamque sancto principi tribuet facultatem, ut nullo modo fieri sinat quod humanae saluti sentit adversum. Atticum vero et Andream, quorum nomina fratri et coepiscopo meo Anatolio missis ante litteris indicavi, quos a vestra laudabili fide dissentire cognovi, atque Eutychianorum apertissime connivere perfidiae, nisi prius hostilia dogmata propria voce ac subscriptione damnaverint, et fidem Chalcedonensi concilio roboratam in Ecclesia populo Christiano praesente se professi fuerint secuturos, ordinis sui honore priventur; ne diutius luporum levitas simplicitati Dominicarum ovium misceatur. Datum duodecimo kalendas Aprilis, Leone et Majoriano Augustis consulibus.

Philip Schaff and Henry Wace (eds.), New York: Christian Literature Publishing Co., 1890-1900. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, Second Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.