PG 46, col. 701

phano elucet; sin autem illa tuis machinationibus
sublimior est, quid circa veritatis vas malignitatem
exerces, atque omisso eo quod continetur, tollis e
medio id quod continet, non secus ac facere solent
canes, qui lapides quibus petuntur rictu invadunt,
et eum a quo petuntur, non attingunt? Posteaquam
igitur mendacium per ea quae opponebantur, eon-
futatum atque convictum erat, nec quemquamalium
improbus ille postea propugnatorem fraudis inve-
nire poterat, omnibus ad patefactam veritatem
respicientibus , non obliviscitur sui certaminis. Β
atque ell‘icaciam suam tam in accusatores quam in
judiees partitur, cum utrisque sese insinuasset, hos
quidem, ut falsa adversus Stephanum dicerent, im-
pulit, illos vero, ut animo irato calumniam admit-
terent, induxit. Cumque variis modis etiam Iudaeis
sese inseruisset, omnium adversus Stephanum fun-
gitur oflicio, accusatoris, judicis, carnificis, et re-
liqui tutius ministerii mortis, ignorans cum quanta
ruina post talem adversus Stephanum sententiam,
praeceps abiturus esset. Quemadmodum enim periti
athletze subeuntes corpus adversariorum per quam-
’ dam artificiosam agilitatem atque habilitatem, gra-
viorem lapsum eis struunt: ita magnus quoque
Stephanus humi prostratus ⁷, gravem illam contu- C
sionem adversarii confecit.
llinc enim in orbem terrarum apostoli currere cm-
perunt, hoc in omnes partes sermonis divulgationis
initium est. Nam nisi ab illius caede populusJudazo-
rum in apostolos saevisset ⁸, forsitan solis Jerosolymis
Evangelii gratia inclusa esset, nunc vero agitati a
Judaeis, alius alio gentium per orbem terrarum dis-
persi sunt, undique per mysteriorum doctrinam
diabolum exturbantes. Hoc modo Samaria sermo"
nem recipit ; hoc modo obiter in via salus eunuchi
a Philippo, conficitur ⁸ : ita magnum illud Ecclesiae
instrumentum Paulus ira minisque a diabolo arma-
tus adversus ipsum armatorem tela vertit '°. ex
omni eum exterminans orbe terrarum, ut nullum
relinqueret locum fidei Christi inaccessum. Hinc
mgypiii, Syri, Parthi, et Mesopotamiae, ltali et
Galli, Illyrii, Macedones Christum agnoscunt, et
omnes undique gentes sermo percurrens ad fidem
adducit. Vides Stephani athleticam scientiam? quam
multis ruinis obtritus sit adversarius, cum per ca-
lumniam adversario superior fuisse videretur? Ve-
rum ad stadium denuo revertamur. Quibus verbis
populum concitant calumniatores? Non desinit, in-
quiunt, verba contumeliosa loqui adversus locum
hunc sanctum et legem : audivimus enim ea: eo, cum
diceret, Jesus Nazarenus hic demolietur locum hunc,
et mutabit instituta, quae nobis tradidit Moyses“. Ac-
' Aet. vn, 59. ⁸ Ibid. ' Act. vui, 27 sqq.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.