PG 67, col. 125

In inglese: The Ecclesiastical History of Socrates Scholasticus 1.18

perisset aras sub ea quercu positas esse, et genti-
lium ritu illic sacrificia peragi , Eusebium quidem
Caesariensem episcopum graviter per litteras repre-
hendit: aram vero ipsam disturbari, et ecclesiam
juxta quercum fabricari jussit. Alteram vero eccle-
siam Heliopoli in Phoenice construi praecepit ob
huiusmodi causam. lleliopolitaa quem olimvlegislato-
rem habuerint, et cujusmodi moribus is fuerit prae-
ditus, equidem non possum dicere : verum illius
mores civitas ipsa satis ostendit. Quippe apud illos
lex patria jubet uxores communes esse. Quam ob
causam incerti apud eos erant liberi. Parentum enim
ac liberorum nulla erat distinctio. Virgines vero ho-
spitibus qui ad ipsos venerant, constuprandas tra-
debant. Hoc institutum, quod ab ultima vetustate
apud illos obtinuerat, imperator abolere studuit.
Sublato enim per honestam legem turpissima: con-
suetudinis flagitio , id perfecit ut seipsas cognosce-
rent familiaa. Ecclesiis praeterea :edilieatis, episco-
pum illic ordinari, et sacrum clerum constitui
curavit. ln hunc modum imperator Hcliopolitarum
mores ex pessimis modestiores reddidit. Simili
ratione delubrum Veneris in Aphacis ad mon-
tem Libanum demolitus, nefanda qua: illic commit-
tcbantur flagitia penitus exstirpavit. Quid vero com-
memorem, quemadmodum Pythoaicum daemonem
in Cilicia fugavit, aede in qua ille delitescebat, fun-
ditus everti jussa? Tantus porro in illo erat amoris
ardor erga Christi religionem, ut eum bellum Persi-
cum immineret, tabernaculum ad instar ecclesiae, ex
49 variis pictisque velis confici jusserit, sicut Moyses
olim in solitudine fecerat , atque illud secum portari
voluerit, ut in locis etiam desertissimis paratum ha-
beret oratorium. Sed bellum eo quidem tempore
ulterius non processit. Statim enim exstinctum est,
ob metum quem Persis imperator incusserat. .lam
vero quod in condendis etiam urbibus plurimum
studii posuerit, et quemadmodum ex quibusdam vicis
civitates effecerit, ut Drepanem ex matris nomine,
et in Palaestina Constantiam ex sororis suae vocabulo
appellarit, intempestivum arbitror hic referre. Neu
que enim nobis propositum est res gestas impera-
toris omncs recensere, sed eas tantum qua: ad
Christi religionem pertinent, et praecipue qua: circa
ecclesias contigerunt. Proinde praeclara imperatoris
facinora, quippe qua: alterius sint argumenti, et
proprium opus desiderent, aliis relinquo, qui ea
commode possunt perscribere. Ego vero, si quidem
Ecclesia expers seditionis ac discordiae permansisset,
ipse quoque penitus conticuissem. Quippe ubi argu-
²⁰ Gen. XVIII, ί sqq.
(ρ) Τιὶςηθςῖρ παρθένους τοῖς παροῦσι. lluuc low
codices nihil mutant.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.