PL 20, col. 448

De laude sanctorum (Victricius Rothomagensis), J. P. Migne

tremuit, et trementis dexteram moriturus adjuvit;
fera noluit, irritavit objectus, non quia poenam
corpoream natura perdiderat, sed quia Salvator
tanti praesul certaminis, palmam vibrans, immortalitatis
victoriam praetendebat. Haec quamquam ita
sint, tamen in illa passione membrorum vobiscum
certamen corpora pertulerunt. Strati ergo humi, et
solum lacrymis irrigantes una voce clamemus, ut
qui semper sacratas reliquias possidetis, corpora
purgetis. Nec vobis, venerandi, nostra sordebit oblatio.
Dignum domicilium est quod tot victoribus habitetur.
Hic invenietis Joannem Baptistam, illum,
inquam, qui stadio communi cruentus stetit, sed
ad coelum coronatus ascendit, quem Dominus ipse
inter natos mulierum autumat potiorem. Hic Andream,

hic Thomam, hic Gervasium, hic Protasium,
hic Agricolam, hic Eufemiam, quae quondam ustulato
animo sub percussore virgo non palluit. Denique
tanta hic est coelestium civium multitudo, ut
ad adventum vestrae majestatis locus nobis esset
alius inquirendus, nisi vos jungeret secretum vestrum,
et unitas potestatis.
Vestra sunt haec praecepta, charitatem non aemulari,
non quaerere illa, quae sua sunt.Unde non
ambigo quod secundum hominem vilioris loci vos
tangat injuria. Angusta nimis, homines ista perpendunt.
Divinitas gradum respuit, nec loco nec tempore
definitur. Unitatis nulla subjectio est. Nec mirum,
si nihil est vobis in substantia terrena difficile,
quibus totum est in spiritus luce commune.

Major tamen erit vestrarum gloria potestatum, si
defendatis laboriosos, si tuemini hostibus subjacentes.
Tegant arma, quos volunt, nos vestrae acies,
vestra signa custodient. Nullus est hostis, si tribuatis
indulgentiam peccatorum. Ex vestris manibus
nostrae vitae retinacula detinentur. Remittite delicta,
et nulla nos bella turbabunt. Sed quid ego pauper
Victricius cultor vester de loci qualitate formido?
A vobis ad vos venistis, hic reperietis, quos circa
Domini Jesu Christi altaria ministrantes reliquistis,
porrectis brachiis vos Baptista Joannes exspectat.
Vos Thomas, vos Andreas, Lucas et caetera multitudo
coelestis parilii vos desiderio in suum gremium
vocat. Nullas vos novus hospes excipiet. Hi sunt
cum quibus militatis in coelo. Peculiaris tamen erit

gratulatio, si jungantur reliquiis, qui juncti claritudine
spiritali.
VII.
Siquidem unam corporulentiae massam Scriptura
insinuante colligimus. Quotus enim quis aut natura
tam brutus, aut rationis expers inveniri queat, qui
neget feminam ex viri lateribus sumpsisse principium?
Ex quo illud emergit, ut intelligamus primordia
carnis ex carne esse suscepta. Ipsamque sibi
fuisse naturam, ut si animum naviter quispiam intendat,
et velut generis genus inquirat, reperiat
Adam ex specie genus effectum. Non enim potest

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.