PL 75, col. 94

Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne

irreprehensibiliter fuerit conversatus, post
praefixa sacris canonibus tempora, licenter jam ad
quodlibet ecclesiasticum officium provehatur, si tamen
illis non fuerit criminibus maculatus, quae in
Testamento Veteri morte mulctantur. »
17.
Sed, et Gelasianum Codicem de missarum
solemniis, multa subtrahens, pauca convertens, nonnulla
vero superadjiciens, pro exponendis evangelicis
lectionibus in unius libri volumine coarctavit. In canone
apposuit: « Diesque nostros in tua pace dispone,
atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum
tuorum jubeas grege numerari. »
18.
Stationes per basilicas vel beatorum martyrum
coemeteria, secundum quod hactenus plebs Romana
quasi eo vivente certatim discurrit, sollicitus ordinavit:

per quas et ipse simul discurrens, dum adhuc
eloqui praevaleret, viginti homilias Evangelii coram
Ecclesia diverso tempore declamavit; reliquas vero
ejusdem numeri dictavit quidem, sed, lassescente
stomacho languore continuo, aliis pronuntiandas
commisit.
19.
Sequebatur exercitus Domini ultra citraque
Gregorium praeeuntem, et auditurae verbum doctrinae
innumerabiles undique diversi sexus, aetatis ac professionis,
voluntariae confluebant cohortes, quibus ille,
utpote doctor coelestis militiae, cunctis duntaxat arma
spiritalia suggerebat, pauperibus vero et advenis, qui
pro conditione temporum Romam influxerant, quotidiana
stipendia ministrabat.
20.
Super corpora beatorum Petri et Pauli apostolorum

missarum solemnia celebrari decrevit, acquisitis
numerosissimis olivetis, quorum summam in tabulis
marmoreis prae foribus ejusdem basilicae 51 annotavit.
Luminaria superaddidit, officia sedula deputavit.
De sepultura juxta Ecclesiam, commodum sperare
prohibuit. Septem ex defensoribus honore regionario
decorandos indixit. Alleluia extra Pentecostes tempora
dici ad missas fecit. Subdiaconos exspoliatos
procedere statuit. Kyrie eleison cantari praecepit, et
orationem Dominicam mox post canonem super hostiam
censuit recitari.
21.
De quibus cum postea quosdam murmurare
sentiret, tanquam qui Constantinopolitanae Ecclesiae
consuetudines sequeretur, piissimus Pater non dedignatus
est reddere rationem, dicens: « Nos in nullo

horum aliam Ecclesiam secuti sumus. Nam ut Alleluia
hic diceretur, de Jerosolymorum Ecclesia ex beati
Hieronymi traditione, tempore beatae memoriae Damasi
papae, traditur tractum; et ideo magis in hac
sede illam consuetudinem amputavimus, quae hic a
Graecis fuerat tradita. Subdiaconos autem, ut spoliatos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.