AAS 1 (1909), p. 24

Can. 15.

Causae maiores, sive tales sint ratione. obiecti, sive ratione personarum,
excluduntur ab ambitu competentiae huius tribunalis.

Can. 16.

Contra dispositiones Ordinariorum, quae non sint sententiae forma
iudiciali latae, non datur appellatio seu recursus ad sacram Rotam; sed
earum cognitio sacris Congregationibus reservatur.

Can. 17.

Defectus auctoritatis sacrae Rotae in videndis causis, de quibus in
duobus canonibus praecedentibus, est absolutus, ita ut ne obiter quidem
de his cognoscere queat, et si tamen sententiam proferat, haec ipso iure
sit nulla.

CAP. III. - DE MODO IUDICANDI SACRAE ROMANAE ROTAE

Can. 18.

§ 1. Partes per se ipsae possunt se sistere et iura sua dicere coram
sacra Rota.
§ 2. Si quem tamen sibi assumant advocatum, hunc eligere debent
inter approbatos iuxta tit. III huius legis.
§ 3. Advocatus, aut qua consultor et adsistens, aut qua patronus, cui
causa defendenda ex integro commissa maneat, a parte eligi potest: in
utroque casu tradi ei debet mandatum in scriptis, quod exhibendum est
tribunali, et servandum in actis.
§ 4. Advocatus ad adsistendum assumptus tenetur clientem instruere,
prout et quatenus opus sit, de regulis et usu sacri tribunalis, opportuna
consilia de modo agendi eidem praebere, et defensionem ac responsionem
cum eo subsignare.
§ 5. Si partes per se ipsae etiam cum adsistente advocato ut in § 3,
defensionem suam suscipiant, uti possunt in defensionis et responsionis
scriptura vernacula lingua a sacro tribunali admissa.
§ 6. In quolibet tamen casu unica semper esse debet defensionis et
responsionis scriptura, hoc est aut partis aut eius patroni : numquam vero
duplex, id est utriusque.
Can. 19.

§ 1. Cum ad sacrae Rotae protocollum pervenerit appellatio aliqua,
aut commissio iudicandi aliquam causam in forma ordinaria, appellationis

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.