AAS 1 (1909), p. 454

coram se sistere, terribili voce increpans. Cumque venerabilis martyr, divini
Agni mansuetudinem imitatus, extrema illa convicia tacitus exciperet, seque
totum Deo commendaret, gladio percussus evolavit in coelum decimo octavo
kalendas februarias anno MDCXLVIII. Sacrum corpus extra moenia civitatis
proiectum a Tartaris, duos menses coeli inclementiae iacuit obnoxium.
Tandem, expugnata urbe a Chinensi Pro-rege, licuit collectas exuvias
honore sepulcri decorare, capite seorsum collocato. Huius autem martyrii
fama celeriter propagata variisque illustrata signis, Manilensem Episcopum
movit, ut causae cognitionem a se incoeptam ad Innocentium PP. X
re. me. decessorem Nostrum deferret flagitaretque, tum suo tum sacrorum
praeconum atque fidelium nomine, Philippinas insulas et Chínense
imperium incolentium, ut de beatorum martyrum honoribus venerabili Dei
servo Francisco de Capillas decernendis ageretur. Arcano tamen Dei consilio
causa haec intermissa iacuit ad praesens usque tempus, quo per
sacrorum Rituum Congregationem est redintegrata ; ad finem adducenda
una cum actis eorum fortium christiani nominis adsertorum, qui pariter,
vel in Sinis vel in regno Annamitico, nuper elapso saeculo, sicuti inclyti
Francisci protomartyris in passione imitatores fuerunt, ita illius, uti supra
diximus, et in gloria comites esse censuimus. Medio enim saeculo decimo
nono, martyrum annalibus nova accessit cruenta pagina indelebiiem gerens
in fronte titulum, divinum illud vaticinium: « Tradent enim vos in conciliis,
« et in synagogis suis flagellabunt vos, et ante reges et praesides ducemini
« propter me, in testimonium illis et gentibus (Matth, x, 18) ». Hoc autem
seri temporis testimonium, non solum a sacri ordinis viris, sed a cuiusque
conditionis aetatisque hominibus atque etiam foeminis exhibitum, satis
docet, nec ferro, nec igne, nec ullo insidiarum genere confringi posse Dei
opus ; et, ubi actum de christiana fide clamitetur ab impiis, eam tum novis
prodigiis, novoque sanguine revirescere. Primus in hac acie nobilissima
venit ordine dignitatis venerabilis Dei servus Stephanus Theodorus Cuenot
Episcopus titularis Metellopolitanus, natione Gallus, alumnus seminarii Parisiensis
missionum ad exteras gentes, qui ad Annamiticum regnum profectus,
ut per ea loca Christi fidem propagaret, tanto cum ardore operarii
evangelici partes agere coepit, ut, annis sex vix elapsis, dignus haberetur,
qui, in Vicarium apostolicum electus, episcopale etiam munus obiret. Quam
deinceps dignitatem laboribus refertam ab anno MDCCCXXXV ad annum usque
MDCCCLXI fortiter aeque ac sapienter, licet corpore infirmo, sustinuit, donec,
furente in christianos persecutione sub imperatore Tu-Duc, comprehensus
et in horridum elephantis stabulum coniectus, inter multiplices aerumnas
ac dolores, nec sine suspicione propinati veneni, animam exhalavit,
xviii kal. decembres anno MDCCCLXI, paulo ante latam in ipsum senten-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.