AAS 1 (1909), p. 488

Quod autem attinet ad annuos conventus, quos habere instituistis, laudamus
vestrum studium, quum Nobis morigerandi, tum communibus ecclesiarum
vestrarum rebus communiter consulendi. Ac de Frisingensi conventu
id praecipue Nobis probatur, deliberasse vos, quo pacto in puerili
institutione iura sacrae potestatis integra praestaretis. Etenim ad salutem
puerorum nimium quantum interest, elementorum scholas inspectioni et
vigilantiae subesse parochorum : quam inspectionem qui de medio sublatam
volunt, ideo volunt, ut liberius teñeras mentes ea fingant disciplina,
quae spiritu christianae religionis careat. Vos vero horum comprimere
conatus perseverabitis, consentientibus, ut putamus, bonis omnibus; eo
magis quia vobis in hac causa ipsae civiles leges suffragantur. Ceterum
pro pietatis officiis, quae Nobis et nuper praestitistis et in hunc annum
pollicemini, gratias vobis ingentes agimus : rogamusque Deum, ut praemiis
vos bonitatis suae remuneretur. Quorum auspicem, et benevolentiae Nostrae
testem, vobis, venerabiles Fratres, et clero populoque vestro apostolicam
benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die xx Maii MCMIX, Pontificatus Nostri
anno sexto.

PIUS PP. X

III.

AD ARCHIEPISCOPUM MUTINENSEM CETEROSQUE EPISCOPOS REGIONIS AEMILIANAE,
OB ANNUUM PERACTUM NUPER CONVENTUM.
Venerabiles Fratres, salutem et apostolicam benedictionem, - Gratum
Nobis fuit officium communium litterarum, quas, annuo peracto conventu
, nuper dedistis ad Nos, obsequii pietatisque vestrae declarandae
causa. Ex eis cognovimus, commoveri vos, ut diligentes Episcopos decet,
his vel cleri vel christiani populi temporibus: ac propterea omnem dare
et daturos operam, ut istic, et qui sunt e sacro ordine, dignis floreant virtutibus,
sacraque iuventus ad doctrinae integritatem vitaeque sanctimoniam
sedulo excolatur; et qui de grege catholicorum sunt, ii non solum cognita
probe habeant praecepta fidei, vivantque congruenter, sed etiam collatis
inter se viribus elaborare pro religione instituant. De his rebus vos nempe
ducitis ea perstudiose vobis observanda, quae Nos litteris encyclicis ediximus.
Recte quidem: sed vobis epistolam quoque credimus usui esse
posse, quam venerabiles Fratres, Episcopi provinciae utriusque subalpinae
anno proximo ex aede Mariae Solatricis, quo convenerant, circum suas
dioeceses miserunt. Ibi enim accurate et apte de iisdem rebus agitur:
religiosae puerorum institutioni, qui scholas publicas frequentant, ex adiun-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.