AAS 1 (1909), p. 499

bat in SSmum Eucharistiae sacramentum, cum constanti desiderio hunc
panem angelicum frequenter recipiendi, simulque filialis affectus erga Deiparam
Virginem magis in dies invalescens per devotam ac quotidianam
Rosarii recitationem. Sicut aurum in igne probatur, ita virtus in tribulatione
agnoscitur et perficitur. Neque defuere Servo Dei spiritus angustiae
et corporis afflictationes. Opera enim Novatorum, invecta in civilem ordinem
perturbatione, ipsius familia, ne a iurata Regi fide descisceret atque
a suo statu declinaret, perduellium minis ac persecutioni obnoxia in carcerem
coniecta fuit. Ab ea seiunctus, aequalem vim, iniuriam carcerisque
squalorem subiit Placidus, cui, in summa inopia et aiflictione,.unicum relictum
fuit levamen ac subsidium, B. Mariae Virginis corona precatoria. Haec
illi vigorem ac constantiam addidit ad custodis carceris eiusque uxoris
vexationes superandas et praesentem calamitatem invicto animo tolerandam.
Quin imo misericors Deus, qui dilectos suos angustiis et tribulationes
oppressos benigna miseratione erigit ac solatur, Famulum suum in
medio carceris et certaminis non dereliquit, sed caelestibus auxiliis ac
peculiari consolatione sustentavit. Fertur quoque ipsa beatissima Virgo
miro circumfusa splendore eidem apparuisse, neque solum proximam libertatem,
sed etiam sacerdotium et regimen illustris ecclesiae Neapoli suscipiendum
praedixisse. Constans in proposito, et subversorum sive blanditias
sive minas respuens, in carcerem magis asperum atque horridum traducitur,
cum facinorosis ac damnatis ad supplicium sociatus. In iudicium deductus,
dum sententiam capitis exspectabat, remissionis decretum ac libertatis
veniam inopinato consequutus est. Rursus quaesitus, ut ante iudices severiores
effectos sisteret, opitulante beata Virgine, ex eorum manibus ereptus
est, liber et incolumis. Divini beneficii memor adolescens, clericali militiae
iam inclinatus, ecclesiasticis disciplinis addiscendis in collegio patrum
S. Dominici sedulam dat operam, dignusque est habitus, qui per singulos
gradus ad minores et maiores Ordines eveheretur. Sacerdotio auctus, primum
Sacrificium Deo devotissime obtulit die xxx Maii anni MDCCCVI in
ecclesia S. Luciae ad Montem, religiosis Alcantarinis concredita. A legitima
auctoritate ad ministerium evangelicae praedicationis exercendum statim
missus, qua scientia, qua eloquentia, quo studio atque animi fervore huiusmodi
ofificium constanter usque ad mortem impleret, non minus ex concursu
fidelium cuiusvis gradus et ordinis ad conciones, quam ex ubere
gratiae et veritatis fructu, quem ipsi percipiebant, inferre licet. Verum, Deo
ita disponente, pius ac doctus sacerdos prae ceteris electus est, ut ecclesiae
veteri a SSmo Nomine Iesu nuncupatae praeponeretur. Regina enim Carolina
Annuntiata, quum illam ecclesiam, tempore subversionis desertam,
incultam suisque bonis spoliatam, etiam post ordinem restitutum in ma-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.