AAS 1 (1909), p. 617
conflictata lectoque detenta; dolores autem, quum maxime in dextera corporis
parte, ita extremos, artus invaserant, ut, ob eorum inceptam paralysim,
difficilem efficerent gradum, et manus movendi auferrent potestatem.
In dies ingravescebat virium defectus, ciborum fastidium, rigiditas tensioque
membrorum, anhelatio continua, difficultas excrementa egerendi, una
cum pedum formicationibus febrisque frequentibus accessibus. Remedia
cum nulla prodessent medicusque desperatam aegrotam deseruisset, ea,
Septembri mense anni MDCCCXCVI, supernas suppetias a beato Iosepho Oriol
per supplicationes novendiales postulavit ac statuit eius praestolari subsidium,
usque ad diem Nomini beatae virginis Mariae sacrum, quo die idus
septembres erant futurae. Pridie illius diei, cum, ad reconcinnandum lectulum,
ex eo in proximam devecta [esset sellam, improviso sensit omnem
sibi morbum esse detractum; surrexit, per conclave deambulavi^, pristinisque
viribus eodem temporis puncto recuperatis, per gradus in sacellum
descendit diuque ibi, nixa genibus, oravit; tum cibos comedit, quibus bene
valentes utuntur muniaque omnia religiosi Instituti implevit, nec ullas
pristini morbi praeterea reliquias experta est.
Altero miraculo soror Maria Bonaventura Tragant tabem insanabilem
excussit, qua undecim annos laboraverat. Invalescente in diem morbo,
devota virgo tussi continua afficiebatur, siti, anhelitu, cordis palpitationibus,
sanguineis ventris egestionibus, vomitibus, sensuum perturbationibus, numquam
febri intermissa, densis putridisque exscreationibus : confirmabant
vero medici nullam dari medicinam, quae tollere hunc morbum valeret
semelque et iterum iusserunt, postremis Sacramentis aegrotam mulierem
muniri. Illa vero, humanis quibusque praesidiis destituta, beati Iosephi
Oriol ad deprecationem confugit, applicatisque ad pectus reliquiis eius,
instituit habendas triduum preces, quibus concupitam sanitatem impetraret.
Die tertio, qui sextus fuit ante augustas kalendas anni MDCCCLXXXVIII, nona
post meridiem hora, somno accupata, ad lucem usque eum produxit ; cumque
evigilasset, morbo se plane vacuam experta est. Ergo surrexit e lectulo
fasque ei fuit suis officiis vacare et adeo laboriosa ministeria obire, ut
sodalibus explorata esset, robustiorem valetudinem ex sanatione eam recuperasse,
qua ante morbum umquam usa fuerat.
De utraque 'sanatione iuste inquisitum est ac deinceps a sacrorum
Rituum Congregatione quatenus comitiis cognitum; tandem, iv kalendas
maias anni MCMVII, Nostro decreto solemniter ediximus, constare de duobus
miraculis 5 de primo, instantaneae perfectaeque sanationis sororis Gertrudis
Casas et Cordany, monialis professae in congregatione sancti Philippi
Nerii et nostrae Dominae de Lourdes, a meningo- mielitide ex
influentiae morbo ; itemque de altero, instantaneae perfectaeque sanationis