AAS 1 (1909), p. 622
Deo, illa in Missione talem in modum profeeerit, ut peropportunum
videatur Missionem ipsam in Vicariatum apostolicum erigere, Nos collatis
consiliis cum venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus negotiis
Propagandae Fidei praepositis, quae infrascripta sunt decernenda existimavimus.
Nimirum ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque
apostolicae potestatis plenitudine, praesentium vi, motu proprio Missionem
de Kenia in Africa orientali anglica in Vicariatum apostolicum erigimus
ac constituimus. Mandamus propterea ut Vicariatus ipse pristinae Missionis
confinia retineat, et nomen similiter de Kenia servet. Decernentes, praesentes
litteras firmas, validas, efficaces semper exsistere et fore, suosque
plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque, ad quos spectat
et in posterum spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari,
sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari
et definiri debere, atque irritum esse et inane, si secus super his a
quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari.
Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud S. Petrum, die xn Iulii MCMIX, Pontificatus Nostri
anno sexto.
R. CARD. MERRY DEL VAL, a secretis Status.
L £g S.
I.
QUEBECEN. ET NICOLETAN.
DECRETUM QUO PARS QUAEDAM TERRITORII DIOECESIS NTCOLETANAE TRIBUITUR
ARCHIDIOECESI QUEBECENSI.
Re prius ac privatim inter Archiepiscopum Quebecensem et Episcopum
Nicoletanum collata, SSmo Dno Pio PP. X preces oblatae fuerunt
ut pars quaedam territorii Bellevue nuncupati a Nicoletana dioecesi seiungeretur
atque archidioecesi Quebecensi adderetur. Cum autem compertum
fuerit incolarum spirituali bono facilius et efficacius hac ratione posse
provideri, oblatis precibus SSmus Dnus benigne est dignatus annuere. In
exsecutionem itaque huius pontificiae dispositionis sacra Congregatio Consistorialis
per praesens decretum, suppleto quatenus opus sit quorumcumque
hac in re interesse habentium vel habere praesumentium consensu,
eam territorii Bellevue nuncupati partem, quae nunc ad S. Eusebii de Stanfold
dioecesis Nicoletanae paroeciam pertinet, a praefatis paroecia et dioe-