AAS 1 (1909), p. 628

militibus praesertim regiis nuncupatis, quibus ipse, ex officio sibi com
misso, in spiritualibus praeerat. Christianam legis morumque doctrinam,
sanctorum militum virtutes ac exempla propriique status officia, tum private
tum publice, iisdem explicabat, ut, inter varia saecularis militiae
discrimina, vitam honestam ducerent bonosque mores custodirent. In
solemniis immaculatae conceptionis beatae Mariae virginis et patriarchae
sancti Ignatii ipsi milites, cum militari pompa et musico concentu, temp
um adibant atque functionibus religiose adstabant. Divino flagrans amore,
Servus Dei in honorem sacratissimi Cordis Iesu, quod uti tutissimum et
universale christianorum refugium habebat, primam sextam feriam cuiusque
mensis et annuam festivitatem singulari devotione splendidoque cultu celebrabat.
Anno MDCCCXLVIII, fervente procella, cum plurimis sociis in Melitens
insula exulavit, ibique sui ministerii labores prosequutus est. Neapolim
reversus, iterum se totum dedit sacerdotalibus officiis. Obsequentissimus
erga Sedem Apostolicam et Pontificem Maximum, cum maximae
observantiae et venerationis signis excepit Pium Papam IX fel. rec, quando
hic Neapoli templum SSmi Nominis Iesu invisit. Singulari quoque laetitia
exultans, gaudio triumphavit cum ab ipso Pontifice de immaculato conceptu
Deiparae virginis definitio dogmatica promulgata fuit. Tandem,
ineunte mense octobri anni MDCCCLVII, Paulus, gravi morbo vexatus eoque
crudescentej Ecclesiae sacramenta summa pietate sumpsit, verba Apostoli
ingeminans : « Cupio dissolvi et esse cum Christo ». Praeposito provinciali
exhortanti ut se in sacratissimum Cor Iesu reciperet, respondit Paulus
« optimum hoc sibi esse refugium », idque proferens in Domino quievit die
decimaquinta eiusdem mensis et anni, qui fuit illi fere octogesimus aetatis,
quadragesimus tertius religionis, et trigesimus septimus sacri ministerii in
civitate Neapolitana. Servi Dei exuviae ecclesiastico ritu in templum illatae,
ibidem triduo expositae manserunt, ut votis ac pietati civium confluentium
satisfieret. Exsequiis iuxta morem Societatis primum peractis, solemnia
funera septimo die ab externis persoluta successerunt. Pauli corpus, in
patrum dormitorio cum regia dispensatione tumulatum, quindecim post
menses integrum repertum fuit: postremis hisce temporibus a Curia ecclesiastica
Neapolitana rite recognitum, apud sacellum sancti Francisci de
Hieronymo, a cornu Evangelii, in apposito tumulo cum marmoreo lapide
et latina inscriptione, depositum est. Interim opinio sanctitatis vitae, quam
Servus Dei sibi in vita acquisierat, post obitum magis clara et diffusa
viam aperuit inquisitionibus ordinariis super ea in Curiis Neapolitana et
Ferentinensi. Quibus actis absolutis, et Romam ad sacram Rituum Congregationem
transmissis, quum, peracta etiam-revisione scriptorum eiusdem
Servi Dei, nihil obstaret quominus ad ulteriora procedi posset, instante

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.