AAS 1 (1909), p. 748
nostram prodeuntes nihil aliud te opitulante discamus, praeter scientiam tuam,
quae vere ducit ad vitam. Per Christum Dominum nostrum, R). Amen.
Postea aqua benedicta instrumenta et machinas aspergit. Finita aspersione,
dicit:
f. Dominus vobiscum.
R). Et cum spiritu tuo.
OREMUS.
Exaudi nos, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, et mittere
digneris sanctum Angelum tuum de coelis, qui custodiat, foveat, protegat, visitet
atque defendat omnes in hac domo habitantes. Per Christum Dominum nostrum.
R). Amen.
Si benedicenda sit tantum officina libraria, omittitur secunda Oratio cum
aspersione pro instrumentis et machinis. Quando autem benedicenda sint solummodo
instrumenta vel machinae, praemissis versiculis : Adiutorium nostrum etc.
et Dominus vobiscum etc., adhibetur tantum secunda Oratio cum aspersione.
DECRETUM
Sodalitas, cui nomen Unione Tipògraftco-Cattolica Libraria et finis est
progressus sive incrementum curare, tum morale tum ipsius artis atque
industriae typographicae et librariae, una cum religionis studio et fraterna
sodalium communione mutuaque ope praestanda, sapienter aeque rata est,
Deum ac Dominum Iesum Officinae libris edendis aut venditandis propitium
reddere atque invocare. Ita enim fiet, ut eiusmodi ars atque industria
civili Societati in remedium cedat, ac tutamen contra omnigena errorum
et inimicorum iacula: ita fiet, ut spiritu scientiae, sapientiae ac timoris
Domini repleantur Officinae tum praesides et rectores, tum operarii ; ne
quidquam edendum in perniciem ac malum vertat, sed ad salutem humani
generis atque utilitatem conferat. Itaque ad supernum auxilium sibi praecipue
comparandum, eadem sodalitas de officinae librariae et machinamenti
typographici Benedictione proprias aptasque ritui formulas adhibendas,' ac
postea Rituali Romano inserendas, sacrorum Rituum Congregationis examini,
atque Apostolicae Sedis supremae sanctioni humillime subiecit.
Quare, ad iuris tramitem, quum Emus et Rmus Dnus Cardinalis
Sebastianus Martinelli eidem sacro Coetui Praefectus et Relator, in ordinariis
comitiis subsignata die ad Vaticanum habitis, eiusmodi Benedictionis
ritusque formulas proposuerit; Emi et Rmi Patres sacris tuendis íÜtibus
praepositi, re diligenter perpensa, rescribendum censuerunt: Pro gratia,
die 4 Maii 1909.
Demum, revisione rite peracta, hisce omnibus sanctissimo Domino >
nostro Pio Papae X ab infrascripto eodem Cardinali Praefecto relatis;'