AAS 10 (1918), p. 356

Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
decimo octavo, die octava mensis iulii, Pontificatus Nostri anno
quarto.

O. CARD. CAGIANO C. CARD. DE LA!
S. B. E. Cancellarius. S. C. Consistorialis Secretarius.

Raphaël Virili, Protonotarius Apostolicus.
Ludo vicus Schuller, Protonotarius Apostolicus.

Loco v£ Plumbi.
Reg. in Cane. Ap., vol. XVI, n. 21.

LITTERAE APOSTOLICAE

SODALITAS A S. PEREGRINO LAZIOSI IN CURIALI AEDE TAURINENSI S. CAROLI

ERECTA INDULGENTIIS DITATUR.

BENEDICTUS PP. XV

Ad perpetuam rei memoriam. —"A dilecto filio hodierno Provinciali
Ordinis Servorum B. M. V. ac parocho aedis S. Caroli in civitate Taurinensi
humiles sunt Nobis adhibitae preces, ut piam consociationem, quae
vulgo « Compagnia di S. Pellegrino Laziosi » nuncupatur atque in eodem
templo canonice erecta exsistit, caelestibus Ecclesiae thesauris locupletare
dignaremur. Nos, piis huiusmodi votis obsecundare volentes, praesentium
vi, audito etiam dilecto filio Nostro S. R. E. Cardinali Poenitentiario
Maiore, apostolica auctoritate Nostra, omnibus ac singulis christifidelibus,
qui dictam consociationem in posterum ingredientur, die primo
eorum ingressus, si, vere poenitentes et confessi, SSmum Eucharistiae
sacramentum sumpserint, plenariam; ac tum descriptis, tum pro tempore
in dicta consociatione describendis sodalibus, qui, vere poenitentes
et confessi ac sacra Communione refecti, memoratam ecclesiam visitaverint,
ibique pro christianorum principum concordia, haeresum exstirpatione,
peccatorum conversione ac sanctae Matris Ecclesiae exaltatione
pias ad Deum preces effuderint, primum qualibet feria tertia, quae singulis
mensibus prima recurrit et in qua peculiares ac piae exercitationes
in honorem S. Peregrini habentur, dummodo tamen cunctis feriis
tertiis mensis praecedentis sacris functionibus, ab Ordinario approbatis,
interfuerint; secundum semel in anno, quo die sodalibus placuerit, dummodo
saltem, duodecim feriis tertiis, supradictis piis exercitationibus

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.