AAS 10 (1918), p. 378

ACTA TRIBUNALIUM

SACKA ROMANA ROTA

AMBIANEN.

NULLITATIS MATRIMONII (WATRIPON-DETUNCCj).

Benedicto PP. XV feliciter regnante, Pontificatus Dominationis Suae
•anno tertio, die 3 ianuarii 1917, RR. PP. DD. Fridericus Cattani-Ama-
•dori, Ponens, Petrus Rossetti et Raphael Ghimenti, Auditores de turno,
in causa Ambianen. - Nullitatis matrimonii (quae in prima instantia
H. S. O. a Summo Pontifice commissa fuit), inter Leonem Watripon,
•repraesentatum per procuratores Carolum Santucci et Christophorum
Astorri, advocatos S. B. Rotae, et Dominam Isabellam Detuncq, contumacem;
interveniente et disceptante in causa sacri Vinculi Defensore ex officio,
sequentem tulerunt sententiam.

Leo Watripon, Patricii filius, in dioecesi Ambianen. natus est
anno 1878. Cum viginti et unum annos haberet, cognovit Isabellam Detuncq,
eiusque amore captus, saepe illam invisebat, et dein matrimonii
fidem ei spopondit. Interim militiae oneribus satisfecit, et die 19 mensis
maii, anno 1902, ipsam, quae tunc 20 annos nata erat, in uxorem duxit.
At malo fato! puella enim, duodeviginti post menses ab inito coniugio,
maritalem domum dereliquit, et deinceps divortium a civili tribunali
petiit obtinuitque. Anno 1910 Leo Watripon ecclesiasticum tribunal
dioecesis Ambianensis adivit petens ut dispensationem a Summo Pontifice
postularet super matrimonio rato et non consummato. Sed paulo
post detecta est fraus actoris circa assertam non-consummationem,
ideo causa derelicta est. Duos vero post annos idem novam tribunali
dioecesano petitionem exhibuit, ut nullitas eius matrimonii decerneretur,
aliud impedimentum adducens, nempe metum gravem reverentialem,
sub quo Isabella illud contraxisset. Libellum autem petitionis primo
subscripsit quidam monachus Didier, O. S. B. (qui illum nomine ipsius
actoris exaravit), deinde ipse Leo Watripon. In fine libelli additamentum

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.