AAS 10 (1918), p. 434

omnia plenissime suffragari: sicque iudicandum esse ac definiendum,
irritumque atque inane fieri si secus super his, a quoquam, auctoritate
qualibet, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non * obstantibus
contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die
XXIV mensis augusti MCMXVIII, Pontificatus Nostri anno quarto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

II

PRAEFECTURA APOSTOLICA NIGERIAE OCCIDENTALIS IN VICARIATUM APOSTO-

LICUM ERIGITUR.

BENEDICTUS PP. XV

Ad perpetuam rei memoriam. — Summa afficimur laetitia, quum
Nobis refertur sacram aliquam Missionem tam uberes in Domino fructus
dedisse, ut eam ad potiorem dignitatis gradum evehere oporteat.
Id de Praefectura Apostolica Nigeriae Occidentalis audivimus, ac de
consilio etiam VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalium negotiis Propagandae
Fidei praepositorum, eam in Vicariatum Apostolicum libenti quidem
animo erigere statuimus. Quare ut catholico nomini aeternaeque fidelium
saluti in Africa Septentrionali bene, prospere ac feliciter eveniat,
atque ut suscepti labores ac fructus in Apostolica Nigeriae Occidentalis
Missione latius multiplicentur, Apostolicam eandem Praefecturam motu
proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, de Apostolicae
potestatis Nostrae plenitudine, praesentium tenore, in Vicariatum Apostolicum,
iisdem servatis nomine et limitibus, erigimus ac constituimus,
cum omnibus et singulis honoribus, iuribus, privilegiis, praerogativis,
indultis, quae ad huiusmodi Vicariatus Apostolicos pertinent. Decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exsistere
et fore, suosque plenarios atque integros effectus sortiri et obtinere,
illisque ad quos pertinent, in omnibus et per omnia plenissime
suffragari: sicque iudicandum esse ac definiendum, irritumque atque
inani fieri si secus super his, a quoquam, auctoritate qualibet, scienter vel
ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die
XXIV mensis augusti MCMXVIII, Pontificatus Nostri anno quarto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.