AAS 11 (1919), p. 171
AD IACOBUM S. R. E. CARD. GIBBONS, ARCHIEPISCOPUM BALTIMORENSEM, GUI-
LELMUM S. R. E. CARD. O'CONNEL, ARCHIEPISCOPUM BOSTONIENSËM, CETE-
ROSQUE ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS FOEDERATARUM AMERICAE CIVI-
TATUM DE EPISCOPORUM CONVENTIBUS ET DE SACRA AEDE IMMACULATAE
VIRGINI ^VASHINGTONIAE DICANDA.
Dilecti filii Nostri, venerabiles fratres; salutem et apostolicam benedictionem.
— Communes litteras vestras Washingtonia datas, quo dilecti
filii Nostri Iacobi S. R. E. Presb. Card. Gibbons quinquagesimum episcopatus
natalem ad celebrandum coiveratis, reddidit Nobis, istinc nuper
reversus, ven. frater Bonaventura, archiepiscopus titulo Corinthiensis,
Nostrae apud vos in tam singulari evento interpres nuntiusque laetitiae.
Confirmarunt eae quidem, novo pietatis studiique erga Nos vestri testimonio,
quam coniuncti Nobiscum sitis; quam vero coniuncti inter vos,
sollemnia ipsa, cura et frequentia omnium vestra, apparate feliciterque
acta, clariore in luce collocarunt. Utrumque vobis, venerabiles fratres,
vehementer gratulamur; at id tamen vehementius, quod ea usi estis opportunitate,
ut de rebus maximi momenti, quae ad Ecclesiae reique publicae
utilitatem aeque pertinent, communiter disceptaretis. Comperimus enim
vos animis decrevisse concordibus, unum in locum quotannis convenire
universos, consilia ad rem catholicam provehendam aptiora inituros, itemque
duos constituisse e gremio episcoporum coetus, quorum alter praesertim
de re sociali, alter de recta puerorum iuvenumque institutione
quaestiones perscrutetur et ad ceteros conlegas referat. Dignum sane
propositum cui accedat, cum voluptate animi coniuncta, commendatio
Nostra. Crebri enim episcoporum conventus, quos haud semel probarunt
decessores Nostri, mirum quantum inserviunt catholici nominis
incremento; quandoquidem, si in commune conferant singuli quidquid
investigando experiendoque didicerint, expedita res erit dispicere qui
serpant occulte errores, quae cleri populique disciplinae detrimenta
immineant, quae praesto sint, ad eos evellendos, ad hanc firmandam
remedia, num animorum motus in regione vel tota ipsa republica
deprehendantur, quos ad regundos vel aequis continendos finibus Pastorum
sollertia sit valde profutura. Cum propulsatone autem mali it
pariter consectatio boni, ad quam alii aliorum incitantur exemplis.
Sicubi enim laetiorem fructuum segetem certa quadam via ac ratione