AAS 11 (1919), p. 173
nalis Baltimorensium Archiepiscopus et ven. frater Episcopus tit. Germanicopolitanus
eiusdem Lycei moderator. Quos autem non ita dilaudamus,
tamquam si velimus navitatem operamque praeterire vestram, cum perspectum
habeamus, in fovendo isto disciplinarum sacrarum optimarumque
artium domicilio haud mediocriter ad hunc diem industriam omnium
vestram desudasse, neque dubitemus quin sitis in posterum, et quidem
alacrius, saluberrimo instituto adfuturi. Quod praeterea ad Nos adfertur,
consilium. Aedis Sacrae, ad Lyceum, in honorem Virginis Immaculatae erigendae,
vehementer in popularium animis pietatem erga Eam excitavisse,
scitote id Nos mirifice recreasse. Quemadmodum enim sanctissimum propositum
fel. rec. decessor Noster Pius X et probavit et laudibus omnibus
extulit, sic nihil Nobis antiquius quam ut in urbe magnae istius reipublicae
principe templum quam citissime perficiatur Caelesti Patrona
totius Americae dignum, eo vel magis quod Lyceum vestrum, Deipara
Immaculata auspice, perfectius quiddam attigisse dicendum est. Confidimus
equidem fore ut, perinde ac Lyceum sedes erit, quo catholicae
doctrinae studiosi, quasi in centrum radii, intendant ac concurrant, ita
eam in Aedem Sacram, Virgine Immaculata gratiarum omne genus
sequestra,, non modo qui in discipulorum numerum adlecti vel adlegendi
posthac sint, sed catholici quoque omnes e Civitatibus istis, veluti
in Sanctuarium peculiare ac proprium, intueantur, et religionis pietatisque
causa frequentissimi confluant. O illucescat quamprimum ille
dies, quo vobis, venerabiles fratres, tanto huic operi fastigium imponere
liceat. Ut vero inceptum ne diu protrahatur, efficiant, collata liberalius
quam solent stipe, quotquot catholica apud vos professione gloriantur;
neque tantummodo singuli, sed sodalitates quoque omnes, illae
in primis, quibus, instituto suo, Deiparae cultus cordi est. Nec secundum
in hoc insigni certamine catholicas decet mulieres obtinere locum,
utpote quae debeant eo magis Immaculatae Virginis promovere gloriam,
quo Eius gloria in sui sexus honorem propius recidit ac redundat. Quos
vero hortati sumus verbis, ut eos exemplo etiam Nostro ad pie largiendum
permoveamus, Altare eiusdem templi princeps peculiari dono
illustrare deliberavimus. Tempestive igitur missuri Washingtoniam sumus
Imaginem Beatissimae Virginis sine labe conceptae, quam musivo opere
in officina Vaticana effingendam curabimus, eaque, in ara maxima
aliquando collocata, monumento erit cum pietatis erga Mariam Immaculatam
Nostrae, tum singularis qua Lyceum complectimur benevolentiae.
Enimvero in eo versatur societas hominum discrimine, quod
hinc praesentem Virginis opem, illinc communia omnium molimenta
etiam atque etiam postulare videatur. Posita ea quidem est in arcto