AAS 11 (1919), p. 445

clesiarum spem maxime continet. Nam sacerdos indigena, utpote
qui ortu, ingenio, sensibus studiisque cohaereat cum suis popularibus,
mirum quantum valet ad Fidem eorum mentibus insinuandam:
multo enim melius, quam quisquam alius, novit
quibus modis quidpiam eis persuaden queat. Ita saepe fit ut illuc
faciles aditus habeat, quo advenae sacerdoti pedem inferre non
licet.
Iam vero clerum indigenam, ut speratos fructus afferat,
omnino necesse est bene conformare et fingere. At nequaquam
satis erit ad hoc institutio quaedam inchoata et rudis, talis videlicet
ut quis ad sacerdotium ineundum evadat idoneus, sed
plena debet esse perfectaque et numeris omnibus absoluta, qualis
sacerdotibus cultarum gentium tradi solet. Neque enim clerus
indigena eatenus parandus est, ut missionarios advenas, humilioribus
ministeriis addicti, adiuvent, verum ut ipse, par divino
muneri obeundo, recte possit populi sui gubernationem aliquando
suscipere. Nam ut Ecclesia Dei catholica est nullamque
apud gentem vel nationem extranea, ita consentaneum est ex
una quaque gente sacrorum administros exsistere quos divinae
legis magistros viaeque ad salutem duces sequantur populares
sui. Ubicumque igitur adsit quantum sat est indigenae cleri
eiusque bene instituti et vocatione sua sancta digni, ibi Missionarii
opus feliciter expletum ecclesiamque praeclare esse fundatam
iure dixeris. Quod si forte ad eam labefaciendam procella
dein persecutionis oriatur, non verendum est ne, eo
fundamento iisque radicibus, non sit hostiles impetus latura.

Hoc enimvero tam grave muneris officium ut ex veritate
aestimarent diligenterque exsequerentur, semper apud Missionum
rectores institit Apostolica Sedes : cuius quidem in hoc genere
studium clare indicant vetera et recentia huius Urbis Collegia
clericis exterarum nationum instituendis, praesertim Orientali
ritu. At, post hanc instantiam Pontificum, dolendum est,
regiones esse, in quas abhinc pluribus saeculis catholica Fides illata
sit, atque ubi tamen clerum indigenam, nisi deterioris notae,
non reperias : item populos esse nonnullos, mature Evangelii

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.