AAS 11 (1919), p. 454

menter omnibus commendamus, est Sanctae Infantiae Opus,
cuius est vigilare ut infidelium parvulis decedentibus baptismus
ministretur : idque eo est commendabilius, quia pueri quoque
nostri ipsum participare possunt, itaque, mature intelligentes
quanti sit Fidei donum, suam operam ad illud cum aliis communicandum
discunt conferre. Nec vero praetermittendum est Opus
Sancti Petri, ut aiunt, quo educationi atque institutioni cleri indigenae
Missionum consulitur. - Ad haec diligenter observari
volumus quod est a decessore Nostro fel. rec. Leone XIII praescriptum,
ut in festo Epiphaniae Domini in omnibus orbis terrarum
sacris aedibus stipes « pro redimendis captivis ex Africa » corrogentur,
et quantum collectum erit pecuniae, ad S. Consilium
Fidei Propagandae mittatur.
Sed quo certius uberiusque optata-Nostra eveniant, debetis
omnino, venerabiles Fratres, vestri cleri disciplinam peculiari
quodam modo ad Missiones dirigere. Vulgo enim fideles ad opitulandum
hominibus apostolicis inclinant et propendent; vosque
hac animorum propensione sapienter utamini, ut quam maximo
Missionibus sit emolumento. Scitote igitur Nos cupere, in omnibus
orbis catholici dioecesibus eam quam vocant Missionalem
cleri consociationem, institui, quae in dicione sit Sacri Consilii
christiano nomini propagando, cui quidem Sacro Consilio omnem
iam huius rei fecimus facultatem, ©rta ea nuper in Italia, brevi in
alias regiones diffusa est; Nostroque studio cum floreat, multis
iam est a Nobis pontificalis indulgentiae muneribus ornata. Et
merito; nam eius instituto clericorum actio optime ordinatur,
cum ad iniiciendam christianis curam de tot ethnicorum salute,
tum ad opera ea cuiusvis generis provehenda, quae in Missionum
utilitatem Apostolica haec Sedes iam probant.

Haec, venerabiles Fratres, de fidei catholicae toto orbe
propagatione scribere ad vos habuimus. Iam vero, si suo quisque
officio, uti par est, omnes satisfecerint, Missionarii foris,
Christifideles domi, bona nitimur spe, futurum ut, ex maximis
belli vulneribus damnisque refectae, celeriter sacrae Missiones

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.