AAS 12 (1920), p. 100

LITTERAE APOSTOLICAE

I

INSULA CÉLEBES EIQUE CONTINENTES MINORES INSULAE A VICARIATU APO-

STOLICO BATAVIENSI SEPARANTUR ET IN NOVAM PRAEFECTURAM APOSTO-

LICAM DE CÉLEBES NUNCUPANDAM ERIGUNTUR.

BENEDICTUS PP. XV

Ad futuram rei memoriam. — Nobis supremum Ecclesiae clavum
obtinentibus illud imprimis cordi est, ut christiani gregis tutiori custodiae
ex aucto Pastorum numero provideamus. Cum igitur, ad nomen
christianum in Indiarum Neerlandicarum insulis latius atque citius propagandum,
opportunum visum sit consilium territorium Vicariatus Apostolici
Bataviensis, hucusque iam pluries dismembratum, ulteriori divisioni
subiicere, ab eodem Insulam Célebes aliasque eidem adiacentes
separando, ex quibus nova efformaretur Praefectura Apostolica, aliis
operariis evangelicis assignanda ; Nos, omnibus rei momentis attento ac
sedulo studio perpensis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis
Propagandae Fidei praepositis, haec quae infrascripta sunt decernenda
existimavimus. Nimirum, ex certa scientia et matura deliberatione
Nostris deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium
vi perpetuumque in modum, Insulam vulgo Célebes eidemque
continentes alias minores Insulas a Vicariatu Apostolico Bataviensi
separamus, easque in Praefecturam Apostolicam de Célebes nuncupandam
erigimus. Propterea volumus, ut haec nova Praefectura Apostolica
de Célebes intra fines suos residentias civiles vulgo de Menado ac de
Célebes cum adnexis (Onderhoorigheden) complectatur, eandemque Missionariorum
a Sacro Corde Iesu apostolicis curis committimus. Porro
haec statuimus, decernentes praesentes Litteras Nostras firmas, validas
atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque
integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos pertinent sive
pertinere poterunt plenissime suffragari, sicque rite iudicandum esse
ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus
super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, attentari
contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die
XIX novembris MCMIX, Pontificatus Nostri anno sexto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.