AAS 12 (1920), p. 301
SACRA CONGREGATIO DE RELIGIOSIS
MONITUM
Sacra Congregatio de Religiosis opportunum ducit monere Moderatores
Generales Congregationum Religiosorum iuris pontificii, qui Procuratorem
Generalem ad negotia Instituti gerenda apud Sanctam Sedem
nondum constituerat, vi Can. 517, § 1, Codicis Iuris Canonici, unamquamque
Religionem virorum iuris pontificii teneri ad deputandum Procuratorem
Generalem qui praedicta negotia agat, quique e gremio eiusdem
Religionis esse debet»
Ut autem commisso sibi munere fungi valeat, Procurator Generalis
residentiam habitualem in Urbe, iuxta praxim, habeat oportet.
Datum Romae, ex Secretaria eiusdem Sacrae Congregationis de
Religiosis, die 4 iunii 1920.
L. & S.
Maurus M. Serafini, Ab. O. S. B., Secretarius.
SACRA CONGREGATIO DE PROPAGANDA FIDE
DESIGNATIO ORDINARII PRO APPELLATIONE IUXTA CAN. 1594, § 2
Iuxta can. 1594, § 2, Codicis Iuris Canonici pro appellatione:
Rmus Archiepiscopus Melburnensis designavit Ordinarium Adelaidensem.
Quam designationem Ssmus D. N. Benedictus Pp. XV, die 20 martii
1919, adprobare dignatus est.