AAS 12 (1920), p. 400

Continua sane Scripturae lectio atque accuratissima singulorum
librorum et vel sententiarum vocumque pervestigatio id effecit,
ut tantum sacri codicis usum haberet, quantum nullus alius
scriptor ecclesiasticae antiquitatis. Cui Bibliorum scientiae cum
subtilitate iudicii coniunctae tribuendum est, quod versio Vulgata
a Doctore nostro confecta, omnium integrorum iudicum
consensu, reliquis longe praestat antiquis versionibus, cum accuratius
atque elegantius archetypon reddere videatur. Vulgatam
vero ipsam, quam « longo tot saeculorum usu in ipsa
Ecclesia probatam» Concilium Tridentinum uti authenticam
habendam et in docendo et orando usurpandam esse constituit,
praegestimus animo, si quidem benignissimus Deus huius lucis
Nobis usuram protulerit, ad codicum fidem, emendatam restitutamque
videre : quo ex arduo laboriosoque opere, afel. rec. decessore
Nostro Pio X sodalibus Benedictinis providenter commisso,
minime dubitamus quin nova ad Scripturarum intellegentiam
praesidia accedant. Quarum amor e Hieronymi praesertim
epistulis adeo eminet, ut eae velut ipsis divinis verbis
contextae videantur; et, quemadmodum Bernardo nihil ea sapiebant
unde dulcissimum Iesu nomen abesset, sic noster nullis
iam litteris delectabatur quae luminibus carerent Scripturarum.
Quare ad sanctum Paulinum, virum senatoria olim et consulari
dignitate conspicuum, eumque non multo ante ad Christi fidem
conversum, haec candide scribebat: « Si haberes hoc fundamentum
(id est scientiam Scripturarum), immo, quasi extrema* manus
in tuo opere duceretur, nihil pulchrius, nihil doctius nihilque
latinius tuis haberemus voluminibus... Huic prudentiae et
eloquentiae si accederet vel studium vel intellegentia Scripturarum,
viderem te brevi arcem tenere nostrorum » \
Sed qua via ac ratione magnus Hic thesaurus, a Patre caelesti
in solacium peregrinantium filiorum conlatus, sit cum laeta
boni exitus spe quaerendus, Hieronymus suo ipse exemplo indi-

1 Ep. é8, 9, 2; 11, 2.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.