AAS 12 (1920), p. 407

Disce quod doceas. Obtine eum qui secundum doctrinam est fidelem
sermonem, ut possis exhortari in doctrina sancta et contradicentes
revincere » \ Cum autem in Sancti Paulini memoriam
praecepta a Paulo discipulis Timotheo ac Tito de scientia Scripturarum
impertita redegisset, haec addit: « Sancta quippe rusticitas
sibi soli prodest, et quantum aedificat ex vitae merito
Ecclesiam Christi, tantum nocet si contradicentibus non resistit.
Malachias propheta, immo per Malachiam Dominus : Interroga,
ait, sacerdotes legem. In tantum sacerdotis officium est interrogatum
respondere de lege. Et in Deuteronomio legimus : Interroga
patrem tuum et annuntiabit tibi, presbyteros tuos et dicent
tibi... Daniel in fine sacratissimae visionis iustos ait fulgere quasi
Stellas, et intellegentes id est doctos quasi firmamentum. Vides
quantum distent inter se iusta rusticitas et docta iustitia? Alii
stellis, alii caelo comparantur » . Aliorum quoque clericorum2
« iustam rusticitatem » in epistula ad Marcellam per ironiam
carpit : « quam (rusticitatem) illi solam pro sanctitate habent,
piscatoriam se discipulos asserentes, quasi idcirco iusti sint, si
nihil scierint » . At non eiusmodi tantummodo rústicos, ve-3
rum etiam clericos litteratos Scripturarum ignorantia peccare
animadvertit, et gravissimis verbis assiduam in sacris voluminibus
exercitationem sacerdotibusinculcat. Quae quidem exegetae
sanctissimi documenta, Venerabiles Fratres, studiose efficite
ut animis clericorum et sacerdotum vestrorum altius insideant;
nam vestrum in primis est diligenter revocare eos ad considerandum
quid ab ipsis divini muneris, quo aucti sunt, ratio postulet,
si eo non indignos se praestare velint: « Labia enim sacerdotis
custodient scientiam et legem requirent ex ore eius, quia
Angelus Domini exercituum est » . Sciant igitur, sibi nec stu-4
dium Scripturarum esse neglegendum, nec illud alia via aggrediendum,
ac Leo XIII Encyclicis Litteris « Providentissimus

1 Ep. 52, 7, 1.
2 Ep. 53, 3 ss.
3 Ep. 27, 1, 2.
* Mal. 2, 7.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.